Pagina:Ad Alpes.djvu/229

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

rediisse, ut vix laetitiam victōriae sentīrent. Rōmānī dissipātī, quī ex proeliō supererant, Padum[1] trānsvectī, ā Scīpiōne Cremōnam dēductī sunt, nē duōrum exercituum hībernīs ūna urbs premerētur.”

Cum tandem nox tenebrās suās attulisset, māter līberōs hortāta est ut cubitum īrent, quod pater posterō diē māne abitūrus esset; illī autem ōrāvērunt ut sibi hāc nocte ultimā diūtius morārī licēret. Potestāte factā, ad multam[2] noctem tempus sermōne variō trahēbātur; tum omnēs sē quiētī dedērunt.

Vāsa fictilia
Vāsa fictilia
vāsa fictilia
  1. Padum: acc. retained with pass.
  2. multam: cf. IV, 57.