inquit, “tē tālia nārrāre audēre, cum Pūblius adest. Semper enim ille dē puellīs cōgitat, ac metuō nē quandō Pȳramum aemulārī[1] cōnētur.”
“Etiam tacēs?”[2] inquit Pūblius ērubēscēns. “Puerum tē[3] procāciōrem numquam vīdī! Sī sapiēs, malum cavēbis.”
“Nōlī īrāscī, mī fīlī,” inquit Drūsilla; “id enim nihil[4] prōficit. Nam aliquis bene dīxit: ‘Sprēta[5] exolēscunt;[6] sī īrāscāre,[7] agnita videntur.’”
“Haec verba nōn intellegō, māter,” inquit Cornēlia. “Nōnne plānius sententia dīcī potest?”
“Multō vērō,” inquit Drūsilla. “Vidē sī hoc facilius intellegī potest: ‘Sī maledicta[8] neglegās, omnēs ea oblīvīscuntur; sīn autem īrāscāre, tum omnēs crēdunt vēra esse ea, quae dicta sunt.’”
“Iam intellegō,” inquit Cornēlia; “et hīs verbīs bene praecipī[9] ego quoque exīstimō.”
Viātōrēs, cum complūra mīlia passuum iter fēcissent, paulō ante merīdiem cōnstitērunt hōramque ferē in umbrā arborum morātī sunt, ut equī reficerentur.
Interim Sextus, quī lātius vagātus erat, ad Pūblium accessit, et: “Cum tū,” inquit, “nunc tē prō patre familiās gerās, cēnseō omnia ad tē referenda esse. In agrō haud procul est arbor, cuius in rāmīs cōpiam maximam pōmōrum optimōrum animadvertī. Rogō ut mihi liceat in hanc arborem ēscendere, ut pōma pauca inde legam.”
Pūblius, frātris obsequentiā[10] tam īnsolitā gaudēns: “Licet,”[11] inquit. “Agricola profectō nōbīs pauca pōma nōn invidēbit.”
Tum Sextus: “Maximās tibi grātiās agō, frāter,” inquit,
- ↑ aemulor, -ārī, -ātus sum, tr., rival.
- ↑ Etiam tacēs? Will you be still?
- ↑ tē: abl.
- ↑ nihil: adv. acc.
- ↑ sprēta, neut. part., things ignored; or a rel. clause may be used.
- ↑ exolēscō, -olēscere, -olēvī, -olētum, intr., be forgotten.
- ↑ īrāscāre: subj. indef. second sing.
- ↑ maledictum, -ī, n., taunt.
- ↑ praecipī: impers. infin.
- ↑ obsequentia, -ae, f., deference.
- ↑ Licet, freely, Very well.