Pagina:Ad Alpes.djvu/232

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Thisbē prior ēgressa, incolumis ad locum dēstinātum pervēnit. Dum autem ibi sub arbore sedet, ecce leō, quī modo bovem dīlaniāverat, ut sitim dēpelleret, ad fontem accessit. Quō vīsō, Thisbē pavida in spēluncam vīcīnam refūgit, vēlāmine relictō, quod ā tergō dēlāpsum erat.

“Leō, sitī dēpulsā, dum in silvās redit, vēlāmen forte inventum ōre cruentō discerpsit; quod sanguine tīnctum[1] cum Pȳramus, sērius ēgressus, per lūnam[2] animadvertisset, perterritus sē circumspiciēns in altō pulvere ferae certa vestīgia vīdit.

“Tum iuvenis, vix compos mentis,[3] Thisbēn sine dubiō dīlaniātam esse ratus, sē vehementer incūsāns, quod puellam teneram in loca tam perīculōsa sōlam prōdīre passus esset, vēlāmen sublātum ad arborem sēcum tulit; atque ibi, cum vestī nōtae lacrimās et ōscula multa dedisset, in gladium suum incubuit.

“Dum ille humī moribundus iacet, Thisbē, nē amantem falleret,[4] ē spēluncā rediit, etsī magnō ex metū nōndum sē recreāverat. Quae cum Pȳramum moribundum et vāgīnam[5] gladiō[6] vacuam vīdisset, capillō discissō clārē clāmāvit, corpusque amantis amplexa, ad vītam eum revocāre cōnāta est. Sed frūstrā.

“Tum: ‘Tua manus,’ inquit, ‘amorque tē perdidit, īnfēlīx. Et[7] mihi est manus fortis et amor. Cōnsequar tē mortuum, nec vērō morte ipsā ā mē dīvellī poteris.’

“Quō dictō, ea quoque in gladium incubuit. Sīc illī, quōs parentēs dīiungere[8] voluerant, in morte coniūnctī sunt, atque ambōrum cinis ūnā in urnā requiēscit.”[9]

Līberī animīs intentīs mātrem haec nārrantem audierant, Cornēlia vērō vultū haud hilarī, sed Sextus: “Mīror, māter,”

  1. tingō, tingere, tīnxī, tīnctus, tr., stain.
  2. per lūnam, in the moonlight.
  3. compos, -otis, possessed (of); compos mentis, in (one’s) senses.
  4. falleret, disappoint.
  5. vāgīna, -ae, f., scabbard.
  6. gladiō: abl.
  7. Et: i.e., etiam.
  8. dīiungō, -iungere, -iūnxī, -iūnctus, tr., separate.
  9. requiēscō, -quiēscere, -quiēvī, -quiētum, intr., rest.