est, ut, sī opus esset, ministrīs subsidiō venīret. Interim Sextus sub subsellium refūgit, Drūsilla autem cum cēterīs trepida ēventum exspectābat.
Timor tamen nōn diūtinus[1] fuit; nam brevī Pūblius haud sine rīsū rediit, quī nūntiāvit ūnum ex equīs, vinculō ruptō, per āream vagantem ancillae terrōrem iniēcisse tantum, ut crēderet latrōnēs adesse.
Cum omnēs sē recreāssent ex timōre, et Sextus clam ē latebrīs prōdiisset: “Haec rēs mē admonet,” inquit Pūblius, “dē iūdiciō quōdam Servī Galbae, quī priusquam ā mīlitibus imperātor salūtātus est, prōvinciae Āfricae ōlim praeerat.”
“Haec nārrā, sīs, frāter,” inquit Sextus, quī nōlēbat quemquam sentīre sē nūper in latebrīs fuisse.
“Ōlim asinus erat,” inquit Pūblius, “cuius dē proprietāte[2] contrōversia fuit. Rēs in iūdicium dēlāta est. Testibus[3] autem levibus ob eamque rem difficilī vērī[4] coniectūrā, Galba imperāvit ut asinus ad lacum, ubi adaquārī[5] solēbat, dūcerētur capite opertō; tum, capite revēlātō,[6] trāderētur eī, ad quem suā sponte ā pōtiōne[7] rediisset.”
“Ille certē erat iūdex sollers,”[8] inquit Drūsilla. Tum Sextō et Cornēliae: “Sed vōbīs līberīs tempus cubitum eundī iam adest. Crās enim multō māne est surgendum, ut, sī fierī possit, ad patruī vīllam ante noctem perveniāmus.”
“Velim nōbīs paulō diūtius morārī liceat,” inquit Cornēlia; “nam crēdō Annam quoque aliquid nārrāre nōn nōlle.”
Quō audītō, Anna adrīsit, et māter: “Licet,” inquit, “dummodo fābula brevis sit.”
“Euge!” inquit Cornēlia. “Anna nostra semper iūcunda audītū nārrat.”
- ↑ diūtinus, -a, -um, adj., long continued.
- ↑ proprietās, -ātis, f., ownership.
- ↑ testis, -is, m. and f., witness, Two abl. absolutes are connected by ob eamque rem. (cf. note on XIV, 20).
- ↑ vērī: obj. gen.
- ↑ adaquō, -āre, -āvī, -ātus, tr., lead to water.
- ↑ revēlō, -vēlāre, -vēlāvī, -vēlātus, tr., uncover.
- ↑ pōtiō, -ōnis, f., watering.
- ↑ sollers, -ertis, adj., resourceful.