Tum Anna: “Rēx noster Solomōn, hominum omnium sapientissimus,[1] maximā sollertiā contrōversiās dīiūdicābat. Velut ōlim ad eum vēnērunt duae mulierēs, quae sēcum ūnum īnfantem adferēbant, quem utraque suum esse adfirmāvit.
“Ē quibus altera:[2] ‘Nūper, ō rēx,’ inquit, ‘ex mē et ex istā muliere fīliī nātī sunt. Sed ista, suō puerō mortuō, cum meum fīlium abstulisset, in gremiō meō īnfantem mortuum dēposuit. Quārē ego, ubi experrēcta sum, alterius[3] fīlium in gremiō invēnī.’
“Tum altera: ‘Nōlī, ō rēx, eī crēdere,’ inquit. ‘Hoc tōtum[4] fictum est. Ego huius puerī vēra sum māter.’
“Rēx, cum haec audīvisset, ministrō imperāvit ut gladium statim adferret. Quō adlātō, iussit īnfantem vīvum in partēs duās discindī, ut mulier utraque aequam partem habēret.
“Tum illa, quae vērē māter erat, in lacrimās effūsa: ‘Istī mulierī improbae,’ ōrat, ‘parvulum miserum trāde incolumem, ō rēx. Nōlī, obsecrō, eum trucīdāre.’ Sed altera: ‘Statim discindātur, ut utraque nostrum[5] aequam partem habeat.’
“Quō audītō, rēx ministrum iussit gladium recondere,[6] puerum autem eī trādidit, quae amōre suō comprobāverat sē esse mātrem vēram.”
“Haec est fābula adprīmē lepida,” inquit Cornēlia; “et gaudeō mē ūnam dēmum rem audīvisse, cuius ēventus pulcherrimus erat.”
Līberī tum alacrēs discessērunt; ac brevī cēterī quoque cōnsecūtī sunt.