Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/242

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Nec vērō prius cōnstitērunt, ut cibus dēprōmerētur, quam dīmidium viae iam cōnfectum est.

Līberī, cum paulisper in umbrā lūsissent, mātrem rogāvērunt numquid memoriā dignum recordārī posset.

Illa autem: “Brevī proficīscendum est,” inquit; “sed fortasse pauca dīcere possum dē facinore atrōcī fīliārum Danaī, sī haec numquam audīvistis.”

“Ego quidem numquam audīvī,” inquit Cornēlia. “Perge porrō dīcere, sī vīs, māter.”

“Danaō, quī fuit Libyae rēx, quīnquāgintā erant fīliae,” inquit Drūsilla; “frāter autem Aegyptus, rēx Arabiae, fīliōs totidem habēbat. Sed inter Danaum et fīliōs Aegyptī dissēnsiō orta est, atque ille, īnsidiās veritus, Libyā relictā sēdēs novās in Graeciā quaesīvit.

“Paucīs autem post annīs fīliī Aegyptī, mare[1] trānsvectī, patruum suum adiērunt rogātum ut eius fīliae sibi in mātrimōnium darentur.

“Danaus, quī iniūriārum sibi inlātārum nōndum oblītus erat, sē fīliās datūrum pollicitus est. Sed clam virginibus praecēpit ut in thalamōs[2] sēcum adferrent gladiōs, ut noctū iuvenēs cōnsōpītōs singulae singulōs[3] aggressae occīderent.

“Nūptiīs factīs, cum novī marītī somnō sepultī essent, tum mulierēs ē lectīs surgentēs suum quaeque[4] trucīdāvērunt. Et fāma est propter hoc scelus eās apud īnferōs ad aquam semper ferendam damnātās esse. Nam iussae sunt dōlium[5] complēre, cuius per fundum rīmōsum[6] statim effluit[7] aqua, quam illae urnīs īnfundere[8] numquam dēsinunt.”

“Fābulam quam trīstem!” inquit Cornēlia: “etsī illae scelestae certē poenā maximā dignae erant, quae imperiō patris tam impiō pāruissent.”

  1. mare: acc. retained with pass.
  2. thalamus, -ī, m., marriage chamber.
  3. singulae singulōs: i.e., each her own.
  4. suum quaeque: cf. VIII, 84.
  5. dōlium, -ī, n., cask.
  6. rīmōsus, -a, -um, adj., leaky.
  7. effluō, -fluere, -flūxī, intr., flow out.
  8. īnfundō, -fundere, -fūdī, -fūsus, tr., pour in.