Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/248

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“tē crās Placentiam versus iter factūrum esse. Ego quoque eōdem tendō, ac fortasse ūnā iter facere poterimus.”

“Benignē facis,” inquit rūsticus, “cum ita loqueris;[1] ac tibi grātiam maximam habeō. Nam illa loca longinqua mihi omnīnō ignōta sunt, neque adhūc tam longē domō umquam abīre ausus sum.”

“Nōlī timēre,” inquit Celsus. “Omnia tibi fēlīciter ēvenient. Ac nunc, cum[2] lūmina accēnsa sint, fortasse nōbīscum sedēbis, ut sermōne variō noctem prōdūcāmus.”

“Fīat,” inquit ille. “Nam rūrī sermōnibus maximē dēlectāmur, ubi opus diurnum[3] cōnfectum est.”

“Nūlla est causa,” inquit Cornēlius, “cūr tē vītae rūsticōrum pudeat. Nam, ut aiunt, ‘Saepe est etiam sub palliolō sordidō sapientia.[4]

“Nihil hōc[5] vērius est,” inquit Celsus. “Quam ob rem, nisi molestum est, aliquam quaestiōnem[6] ad philosophiam[7] pertinentem nunc tractēmus.”

“Quantum[8] ad mē attinet,”[9] inquit rūsticus, “nihil acceptius esse potest.”

“Saepe sermōnibus interfuī,” inquit Cornēlius, “cum dē somniīs disputābātur,[10] utrum eīs fidēs habenda esset necne. Dē hōc, sī vultis, disceptēmus.”[11]

“Mē lubente[12] fīet,” inquit Celsus; “nam etsī multōs dē hōc disputantēs audīvī, adhūc rēs mihi in ambiguō esse vidētur. Sed tū incipe, Cornēlī, sī vīs.”

At ille: “Nōtissimum est Simōnidis somnium. Memoriae enim trāditum est eum ōlim ignōtum quendam prōiectum mortuum vīdisse; cumque corpus sepelīvisset atque nāvem cōn-

  1. cum ita loqueris, in speaking thus.
  2. cum, as.
  3. diurnus, -a, -um, adj., of the day.
  4. sapientia, -ae, f., wisdom. Some philosophers affected a mean dress.
  5. hōc: with the comp.
  6. quaestiō, -ōnis, f., topic, subject.
  7. philosophia, -ae, f., philosophy.
  8. Quantum, So far as.
  9. attinet: impers.
  10. disputābātur: impers.
  11. disceptō, -āre, -āvī, -ātus, tr. and intr., have a discussion.
  12. lubēns, -entis, adj.: lit., willing.