Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/249

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

scendere ipse in animō habēret, ab eō, quem sepultūrā[1] adfēcerat, in somnīs[2] monērī vīsum esse, nē id faceret; nam sī illō tempore nāvigāsset, naufragiō eum esse peritūrum.

“Hōc somniō dēterritus, Simōnidēs diem profectiōnis distulit; cēterī autem, quī tum nāvigāverant, in marī periērunt.”

“Papae!” inquit rūsticus. “Cum tālia audiō, timor maximus mihi inicitur. Hoc saltem iter sperō auspiciīs meliōribus susceptum esse. Recordārī videor mē nūper quaedam somniāsse, sed nihil certī[3] reminīscī possum.”

“Vidē sī hoc magis placet,” inquit Celsus: “Ōlim duo adulēscentēs, cum in itinere Megarae[4] cōnstitissent, alter ad caupōnem dēvertit, ad hospitem alter.

“Concubiā[5] nocte illī, quī ad hospitem dēverterat, in somnīs alter adesse vidēbātur, cum amīcum ēnīxē ōrāret,[6] ut opem ferret, quod ā caupōne sibi interitus parārētur.

“Homō sānē perterritus surrēxit; deinde autem, cum sē collēgisset, somnium prō[7] nihilō habendum ratus, iterum recubuit.

“Tum eī dormientī alter rūrsus vidēbātur ōrāre, ut (cum sibi vīvō nōn subvēnisset) mortem saltem suam ulcīscerētur; nam sē ā caupōne interfectum in plaustrum coniectum esse; quārē sē petere ut māne ad portam adesset, priusquam ex oppidō plaustrum exīret.

“Hīs rēbus vehementer commōtus, amīcus māne praestō ad portam fuit. Ubi cum ā bubulcō[8] quaesīvisset quid esset in plaustrō, ille perterritus fūgit. Intus adulēscēns mortuus inventus est. Caupō, causā cognitā,[9] poenās dedit.”

“Periī!” inquit rūsticus, cum trepidus sē circumspiceret. “Sī tālia diūtius audiam, profectō tōtam noctem vigilābō, etsī

  1. sepultūra, -ae, f., burial.
  2. in somnīs, in a dream.
  3. certī: partit. gen.
  4. Megarae: loc.
  5. concubius, -a, -um, adj.; concubiā nocte, at the time of first sleep (cf. cubō).
  6. cum … ōrāret: cf. I, 61, note.
  7. prō, as.
  8. bubulcus, -ī, m., plowman. The man was in charge of the cart.
  9. cognitā: contrast incognitā, VII, 36, note.