Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/251

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

āmissam sēnsisset, maximō clāmōre capillum ēvellēns:[1] “Periī miser! Vae mihi, occidī!” inquit.”Omnēs dīvitiae meae hōc diē īnfaustō periērunt!”

Sed iam īnstitor rīdēns porrēxit zōnam; quam ille cupidissimē arripuit, et: “Satis itinerum ego iam cōnfēcī,” inquit. “Posthāc ē fundō meō numquam abīre mihi certum est.”

Quae cum dīxisset, ratiōnem expēnsī[2] poposcit, pecūniāque solūtā statim domum proficīscī contendit, neque ūllō modō eī persuādērī potuit ut iter inceptum cum Celsō pergeret. Quī igitur, litterīs ad Drūsillam ā Cornēliō acceptīs, ‘valē’ dīxit, et Placentiam versus profectus est.

Cornēlius autem et Onēsimus, quī raedam aliam cōnscenderant. Eporediam versus mox prōgrediēbantur. Propter imbrem subitum quādam in vīllā aliquamdiū morārī coāctī sunt; sed ūndecimā ferē hōrā oppidum dēmum in cōnspectū erat. Sīc AD ALPĒS perventum est.

Lītus Brittaniae
Lītus Brittaniae
lītus brittaniae
  1. ēvellō, -vellere, -vellī, -vulsus, tr., tear out.
  2. expēnsum, -ī, n.; lit., cost, expense.