vix crēdō nōs ad caupōnem tam scelestum dēvertisse.” Quō dictō, poposcit lūmen et celeriter sēcessit.
“Amīcum nostrum tū plānē terruisse vidēris,” inquit Cornēlius rīdēns. “Cum autem ille iam abierit, inter nōs multō commodius colloquī possumus.”
Quārē, somniōrum quaestiōne dīmissā, ad multam[1] noctem intimō[2] sermōne hōrās trahēbant. Tum, dē viā fessī, libenter cubitum discessērunt, ac ambōs somnus altus brevī amplexus est. Rūsticus vērō īnfēlīx, cūrīs anxiīs distentus, hanc noctem magnā ex parte vigiliīs cōnsūmpsit.
Cui māne, postquam gustāvērunt, Celsus: “Etiam nunc tū plānē fessus vidēris,” inquit. “Spērō tē hāc nocte proximā arte dormiisse.”
At ille: “Tōtā nocte,” inquit, “vix oculōs condidī.”
“Quārē, obsecrō?” inquit Cornēlius. “Num[3] somniīs inquiētātus es?”
“Vix id dīcere audeō,” inquit ille; “nam, nisi dormiās,[4] somniāre nōn potes.”
“Nisi forte somniēs vigilāns,” inquit Cornēlius rīdēns. “Quōsdam enim cognōvī, quī ita adficerentur.”
“Ego quidem,” inquit rūsticus ā mēnsā discēdēns, “sagācior[5] sum quam ut quisquam mē incautum opprimat.” (Sed eōdem ipsō tempore, quō ita glōriābātur, īnstitor vagus, quī clam accesserat ā tergō, zōnam eius per iocum abscīdēbat.)
Tum Celsus, quī hoc animadverterat, lūdibundus:[6] “Tibi scīlicet nōtum est,” inquit, “iter, quod ingressūrī sumus, latrōnibus īnfestissimum esse.”
“Itane vērō?” inquit rūsticus. “Id plānē nesciēbam. Nummōs[7] meōs profectō hodiē maximā cūrā custōdīrī oportēbit”;[8] quō dictō, manum ad latus admōvit. Cum autem zōnam
- ↑ multam: cf. IV, 57.
- ↑ intimus, -a, -um, adj., familiar.
- ↑ Num: suggesting neg. answer
- ↑ dormiās: subj. indef. second sing.
- ↑ sagāx, -ācis, adj., keen; trans. phrase ‘too keen to have anyone catch me’.
- ↑ lūdibundus, -a, -um, adj., freely, entering into the joke (cf. lūdō).
- ↑ nummus, -ī, m.; pl., money.
- ↑ oportēbit: impers.