magnum exercitum in fīnēs Athēniēnsium dūxit, eōrumque urbem obsēdit; ac paulō post pestis[1] quoque tam dīra incidit in eōs, ut condiciōnēs pācis petere cōgerentur. Quās acerbissimās accēpērunt; nam Mīnōs postulāvit ut quotannīs[2] septem puerī nōbilēs totidemque puellae Crētam mitterentur, ubi dīlaniārentur[3] ā mōnstrō quōdam, quod ipse domī alēbat.[4] Eī mōnstrō erat nōmen Mīnōtaurus, quia taurī caput sed corpus hūmānum habēbat.”
“Horrēscō audiēns,” inquit Cornēlia, cum ad patrem propius accēderet; “quam gaudeō tālia mōnstra hīs temporibus nusquam reperīrī!”
“Mihi autem,” inquit Sextus, “maximō dolōrī[5] est omnia ista iam occīsa esse; complūra occīdere pervelim.”
At Cornēlius: “Nōnne oblītus es, mī fīlī, mē fābulam nārrāre?”
“Peccāvī, pater,” inquit Sextus. “Veniam dā, obsecrō. Posteā nihil[6] interpellābō.”
Tum Cornēlius: “Mīnōtaurus in labyrinthō latēbat, ubi vorābat adulēscentēs miserōs, quī multiplicibus[7] errōribus impedītī numquam exitum invenīre poterant, cum semel eō[8] intrōductī erant.
“Per multōs annōs Athēniēnsēs illud tribūtum[9] horrendum solverant, cum Thēseus, rēgis Athēniēnsis fīlius, postulāvit ut sibi licēret esse ē numerō iuvenum, quī illō annō Crētam mitterentur. Pater scīlicet fīlium tantō perīculō obicere nōluit. Thēseus autem obstinātā mente in sententiā persevērāvit, rēxque postrēmō concēdere coāctus est.
“Vēla nāvis, quā adulēscentēs īnfēlīcēs vehēbantur, semper sordida erant, quod illī miserī quasi ad fūnus abībant. Sed iam Aegeus imperāvit candida[10] quoque comparārī, fīliōque praecēpit
- ↑ pestis, -is, f., pestilence.
- ↑ quotannīs, adv., every year.
- ↑ dīlaniārentur: note mood.
- ↑ alō, alere, aluī, altus, tr., keep.
- ↑ maximō dolōrī: dat. of service.
- ↑ nihil: adv. acc.
- ↑ multiplex, -icis, adj., complicated
- ↑ eō, therein.
- ↑ tribūtum, -ī, n., tribute.
- ↑ candida: sc. vēla.