ut, sī omnia prōsperē cessissent, domum rediēns sordida vēla illīs candidīs[1] mūtāret,[2] quō signō procul omnibus nōtum foret[3] Mīnōtaurum occīsum esse.
“Lēnī ventō vectus Thēseus Crētam pervēnit; ubi Ariadna, Mīnōis fīlia, amōre hospitis statim incēnsa est. Gladium igitur eī dedit et fīlum, quō vēstīgia regeret, cum ē labyrinthō exīre cōnārētur. Quō modō Thēseus, mōnstrō occīsō, incolumis ē locō horrendō sē recēpit. Tum cum Adriadnā clam fūgit ex urbe, et eādem nāve domum profectus est.”
“Spērō,” inquit Cornēlia, “eōs salvōs Athēnās pervēnisse. Sine dubiō cīvēs Ariadnae grātiam maximam rettulērunt, quod[4] Thēseum tam callidē adiūverat.”
Tum Cornēlius: ‘“Ariadna numquam Athēnās vīdit. Nam Thēseus eam quādam in īnsulā relīquit, cum domum iter faceret.”
“Rem[5] quam foedam!” inquit Cornēlia. “Spērō eum prō perfidiā tantā poenās maximās dedisse.”
“Ille vērō erat satis īnfēlīx,” inquit pater; “nam oblītus est signum dare, quō patrī ostenderet omnia prōsperē cessisse. Itaque cum nāvis iuvenēs gaudentēs in portum veheret, Aegeus, ē scopulīs prōspiciēns, sordida vēla procul vīdit. Quārē ratus fīlium mortuum esse, ē vertice[6] scopulōrum sē praecipitāvit ac corpus in saxa ēlīsum est. Ita accidit ut Thēseus tantum[7] ad fūnus patris cūrandum domum pervenīret.”
Postquam haec dicta sunt, omnēs aliquamdiū tacitī sēdērunt, cum aspicerent[8] terram, quae usque propius accēdere vidēbātur. Tum Pūblius ē camerā prōdiit, et ille: “Gaudeō,” inquit, “nōs Crētam tam plānē vidēre posse. Semper enim voluī aspicere hanc terram, quō[9] Hannibal exsul[10] ōlim dēvertit.”
“Sed mihi nunc abeundum est,” inquit Cornēlius. “Tū
- ↑ illīs candidīs: abl.
- ↑ mūtāret, exchange.
- ↑ foret would be.
- ↑ quod: causal conj.
- ↑ Rem, etc.: acc. of exclam.
- ↑ vertex, -icis, m., top.
- ↑ tantum, adv., only.
- ↑ cum aspicerent: cf. note Caput I, 24
- ↑ quō, lit., whither.
- ↑ exsul, -ulis, m., exile; trans., ‘(when) an exile’.