Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Canēbat de labōribus[1] cīvium suōrum, quī domō expulsī Babylōnem in exsilium dēductī sunt. Dulcissimus erat ille cantus, sed etiam maestissimus; cum[2] autem Anna suā linguā ūterētur, vix intellegere potuī quid esset, dē quō dīceret. Sed paulō post mē omnia docuit;[3] ac verbōrum sententiam ego nostrīs modīs exprimere sīc cōnātus sum:

“Sedēmus amnīs ad[4] Babylōniōs,
Nostrōrum amārīs[5] fūnera lacrimīs,
Sīōne victā, conquerentēs[6]
Exsiliīque gravīs labōrēs.
“Iam victor atrōx increpitāns[7] iocō,
‘Sīōnis,’ inquit, ‘laetificīs[8] modīs
Cantāte laudēs. Cūr sedētis
Cōnsimilēs[9] ovibus[10] tacentēs?’
‘Hīc ut canāmus[11] nōs patrium deum
Maestī exsulantēs, barbaricā[12] in domō?[13]
Sīōn,[14] male hostēs sīc cadant[15] ut[16]
Tē cinerēsque tuōs verēbor.

“Euge,” inquit mercātor, “mihi quidem hī versūs optimī esse videntur. Sī fēlīciter fēceris prōgressum,[17] aliquandō poēta vērus esse poteris.”

At nunc Drūsilla līberīs: “Fortasse vōbīs Anna quoque

  1. labōribus, trials.
  2. cum: causal.
  3. docuit: with acc. of person and thing.
  4. ad, beside.
  5. amārus, -a, -um, adj., bitter.
  6. conqueror, -querī, -questus sum tr, lament.
  7. increpitō, -āre, tr., challenge.
  8. laetificus, -a, -um, adj., joyous.
  9. cōnsimilis, -e, adj., like.
  10. ovibus: dat.
  11. ut canāmus, we sing? (rejecting the suggestion).
  12. barbaricus, -a, -um, adj., foreign, strange.
  13. domō, freely, land.
  14. Sīōn: voc.
  15. cadant: a wish.
  16. ut, as.
  17. prōgressus, -ūs, m., progress.