Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/57

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

aliquid nārrābit. Eam rogāte.” (Anna enim cum Lūciō interim discesserat, iamque haud procul sedēbat.)

Illa, cum cognōvisset quid līberī vellent: “Multa,” inquit, “sunt clāra facta virōrum gentis meae; diēsque mē dēficiat, sī vōbīs omnia nārrāre cōner. Audīvistisne umquam dē homine omnium validissimō?”

“Herculem, ut opīnor, dīcis,”[1] inquit Sextus. “Nam ferunt[2] eum omnēs vīribus[3] superāsse.”

“Herculem nōn dīcō,” inquit Anna, “sed Samsōnem, quī manibus ipsīs[4] leōnem dīlaniāvit.”

“Idem fēcit Herculēs quoque,” inquit Sextus; “nam cum[5] leōnem Nemeaeum nec clāvā[6] nec sagittīs[7] vincere potuisset, manibus ipsīs mōnstrum occīdit.”

“Sed omnia nōndum dīxī,” inquit Anna. “Samsōn, cum in quādam urbe hostēs eum obsidērent, clam noctū ex oppidō ēgressus, postēs[8] portae umerīs abstulit.”

“Eugepae!” inquit Sextus. “Vix crēdō Herculem ipsum id facere potuisse.”

At Anna: “Postrēmō hostēs certiōrēs factī sunt vīrēs Samsōnis in capillō sitās[9] esse; dolōque eum aggressī, capillō prīvāvērunt.[10] Tum ille facile in eōrum potestātem pervēnit; quem, cum oculōs ēripuissent, in pīstrīnum[11] dēdūxērunt, ubi in tenebrīs molam[12] versāre coāctus est.”

“Ēheu,” inquit Cornēlia; “quam mē istīus īnfēlīcis miseret!”

“Ipse sē pulchrē[13] ultus est,” inquit Anna. “Nam ōlim, cum quaedam fēriae[14] habērentur et multitūdō maxima convēnisset, puerum ōrāvit ut manūs suās in columnās[15] templī impōneret

  1. dīcis, mean.
  2. ferunt, they say.
  3. vīribus: abl. of spec.
  4. ipsīs, freely, bare.
  5. cum … potuisset: cf. I, 61.
  6. clāva, -ae, f., club.
  7. sagitta, -ae, f., arrow.
  8. postis, is, m., post.
  9. sitās: see sinō.
  10. prīvō, -āre, -āvī, -ātus, tr. deprive.
  11. pīstrīnum, -ī, n., grinding-mill.
  12. mola, -ae, f., millstone.
  13. pulchrē, adv., finely.
  14. fēriae, -ārum, f., festival.
  15. columna, -ae, f., pillar.