Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/62

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

lūcēbat;[1] et haud procul in marī vāstō cōnspicī poterat nāvicula,[2] quae flūctibus in lītus scopulōsum[3] īnsulae parvae rēctā[4] ferēbātur. Haec erat causa clāmōris, quō vectōrēs ē camerā excitātī erant.

Tum Cornēlius magnā vōce magistrō, quī prope stābat: “Nihilne illīs miserīs hominibus,” inquit, “opitulārī possumus?”

Ille autem maestus abnuit, et: “Vīs ventī nimia est,” inquit. “Eīs sī opitulārī cōnābimur, nostra quoque nāvis in saxa ferētur.”

“Quam hoc est foedum vīsū!”[5] cum gemitū[6] inquit Cornēlius. “Aspice, sīs; mālus iam frāctus est, et vectōrēs īnfēlīcēs vestīs prō vēlīs tendunt; aliī mercēs in mare praecipitant, ut nāvis sublevētur. Omnibus modīs mortem effugere cōnantur.”

Dum haec fīunt, Pūblius quoque ē camerā ēgressus pedetemptim[7] et cautē[8] ad patrem adiit. Quō cum pervēnisset nāvemque vīdisset alteram, “Ēheu!” inquit. “Male metuō nē hodiē vērum naufragium aspiciāmus.”

“Rēctē dīcis,” inquit Cornēlius. “Neque ūllō modō eīs miserīs opitulārī posse vidēmur.”

“Aspice!” inquit Pūblius. “Iam paucī cymbā parvā effugere cōnātūrī sunt. Vidē cymbam, quam effrēnātē[9] in flūctibus saltet! Modo[10] in cōnspectū est, modo aspicī nusquam potest! Nunc in eā sunt trēs hominēs. Iam rēmōs[11] agere incipiunt. Attāt![12] Nunc venit aquae mōns! Cavēte, miserī,[13] cavēte vōbīs!”

Vix haec verba dīxerat, cum flūctus ingēns cymbam parvam ēvertit. Paulisper virī duo in gurgite[14] luctantēs[15] aspiciēbantur; tum in marī mersī sunt.

  1. lūceō, -ēre, lūxī, intr., shine.
  2. nāvicula, -ae, f., small ship.
  3. scopulōsus, -a, um, adj., rocky.
  4. rēctā sc. viā, cf. eā, IV; 9.
  5. vīsū cf. nātū, I; 65.
  6. gemitus, -ūs, m., groan.
  7. pedetemptim, adv., slowly.
  8. cautē, adv., cautiously.
  9. effrēnātē, adv., wildly.
  10. Modo … modo, now … now.
  11. rēmus, -ī, m., oar.
  12. Attāt! interj., take care!
  13. miserī: voc.
  14. gurges, -itis, m., flood.
  15. luctor, ārī -ātus sum, intr., struggle.