Pagina:Ad Alpes.djvu/77

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Līberī interim omnēs in partēs per fundum dēnuō errābant; sed postrēmō dēfessī sē recēpērunt in umbram arborum, ubi Anna servābat Lūcium, quī sēcum[1] in herbā lūdēbat.

Tum Sextus: “Spērō, Anna cāra,” inquit, “tē nōn adhūc nōbīs īrātam esse propter ea quae ego heri imprūdēns dīxī. Lūdendō nōs iam dēfessī sumus. Nōnne vīs aliquid nārrāre dē bellātōribus aut dē rē quāvīs[2] aliā?”

At Anna: “Herī īrā incēnsa sum,” inquit, “quod ea, quae nārrāveram, in sacrīs librīs nostrīs scrīpta sunt. Sī eōs lūdibriō[3] habitūrus es, nihil posthāc vōbīs nārrābō.”

“Nolī timēre,” inquit Sextus. “Omnīnō nihil ita habēbimus.”

“Tum,” inquit Anna, “aliquid nārrāre cōnābor: Prīscīs temporibus gēns nostra in Aegyptō retinēbātur sub dūrō imperiō rēgis illīus regiōnis, cīvibusque meīs labōrēs multī et gravēs impositī sunt. Cotīdiē laterum[4] numerum certum coquere[5] coāctī, postrēmō sunt iussī laterēs etiam sine stipulā[6] cōnficere.”

“Rēgem quam inhūmānum!” inquit Cornēlia. “Quō modō hominēs miserrimī tantam crūdēlitātem ferre poterant?”

At Anna: “Diū nōn habēbant quid facerent.[7] Sed postrēmō inter eōs exortus est dux, Moysēs appellātus, quī eīs persuāsit ut clam fugerent, et in terram longinquam migrārent.”

“Quid fēcit rēx,” inquit Cornēlia, “cum haec audīvisset?”

“Ille,” inquit Anna, “ut prīmum[8] cognōvit nostrōs effūgisse, exercitum in ūnum locum cōgī iussit, et quam celerrimē cum equitibus profectus est ut fugientēs exciperet.”

At Cornēlia: “Spērō eum cōnsequī nōn potuisse.”

“Mox audiēs,” inquit Anna. “Dum exercitus rēgius cōgitur,[9]

  1. sēcum, by himself.
  2. quāvīs, any … you please.
  3. lūdibriō: dat. of service; cf. III, 35.
  4. laterum: nom,, later.
  5. coquō, coquere, coxī, coctus, tr., make (bricks).
  6. stipula, -ae, f., straw.
  7. nōn habēbant, etc., did not know what to do, ì.e., had no redress.
  8. ut prīmum, as soon as.
  9. cōgitur, was being mobilized; note the tense with dum.