Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/78

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

nostrī advēnērunt ad mare angustum, quod iter plānē occlūdēbat.[1] Sed forte tum ventus maximus, subitō coortus, aquam tantā vī reppulit,[2] ut via lāta per undās patēret; quā omnēs incolumēs ad lītus ulterius pervēnērunt.”

“Optimē factum!” inquit Sextus. “Interim quid faciēbat rēx?”

Tum Anna: “Rēx, cum eōdem[3] pervēnisset, viam per mare patefactam attonitus[4] vīdit. Quā autem ut ipse cum suīs trānsīre cōnātus est, ventō subitō dēficiente, aqua in locum rediit, rēxque ūnā cum equitibus suīs marī submersus est.”

“Omnēsne periērunt?” inquit Cornēlia.

“Ad ūnum[5] omnēs,” inquit Anna. “Nostrī autem interim ad loca dēserta properābant; ubi multōs annōs errāvērunt, dōnec pervēnērunt in regiōnem, ubi ego nāta sum.”

“Ibi tandem spērō omnia eīs ēvēnisse fēlīciter,” inquit Cornēlia, “et post tantōs labōrēs eōs placidā pāce quiēvisse.”

Sed Anna: “Longē aliter rēs ēvēnit. Nam Palaestīnī, gēns bellicōsissima,[6] tum eam terram incolēbant; quibuscum multōs annōs bella atrōciter[7] sunt gesta. Postrēmō autem hāc regiōne tōtā nostrī potītī sunt.”

Dum haec nārrantur, accessit Pūblius. Quem cum rīdentem animadvertisset, Sextus: “Quid est, frāter?” inquit. “Sī quid novī[8] factum est, nōbīs dīc, obsecrō.”

Tum Pūblius: “Modo in viā obvius fuī cuidam hominī, quī tantō aere aliēnō[9] opprimēbātur, ut omnia bona sua vēndere vellet. Itaque auctiōnem ubīque conclāmābat.”

“Quō modō auctiō conclāmābātur?” inquit Cornēlia.

“Hōc modō,” inquit Pūblius: Auctiō fīet māne diē tertiō.

  1. occlūdō, -clūdere, -clūsi, -clūsus, tr., block.
  2. repellō, repellere, reppulī, repulsus, tr., drive back.
  3. eōdem: cf. and quō.
  4. attonitus, -a, -um, adj., astounded.
  5. Ad ūnum, to a man.
  6. bellicōsus, -a, -um, adj., warlike.
  7. atrōciter, adv., savagely, fiercely.
  8. novī: cf. VII, 105.
  9. aliēnus, -a, am, adj. of another, another’s; aes aliēnum, debt.