Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/89

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

nec montēs aureōs merear, ut[1] in loca tam taetra ac terribilia dēscendam.”

Dum haec aguntur, omnia ad iter faciendum parāta sunt. Celeritāte iam erat opus; nam nox suberat, viaeque omnēs latrōnibus[2] īnfestae. Equī autem, morae impatientēs, libenter raedās dūcēbant; ac viātōrēs, etsī mox tenebrae incēdere coepērunt, tamen longē et lātē prōspicere poterant; nam, ut est[3] apud Horātium Flaccum:

“Nox erat et caelō[4] fulgēbat lūna serēnō.”

Sed omnēs cūrā magnā sunt levātī, ubi dēnique moenia Tarentīna[5] vīdērunt et in urbem receptī sunt.

Via Appia, Italia
Via Appia, Italia
Photograph by Katherine Allen
via appia
  1. ut, on condition that.
  2. latrōnibus: causal abl.
  3. est, freely, it reads.
  4. caelō: place where.
  5. Tarentīna, of Tarentum; adj. for gen., as often in Latin.