Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/90

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XII

Multō māne Onēsimus ad portum missus est, ut quaereret, num quae[1] nāvēs Syrācūsānae nūper eō appulsae essent; nam Cornēlius litterās inde missās spērābat.

Sextus, cum haec mandāta audīret, patrī: “Mihi videor,” inquit, “dē Syrācūsīs[2] ōlim audīvisse. Nōnne est oppidum Siciliēnse?”

“Rēctē dīcis,” inquit pater. “Maxima est urbs, ubi tyrannus Dionȳsius multōs annōs rēgnāvit.[3] Ibi Archimēdēs quoque aetātem ēgit.”

“Nōndum dē Archimēde audīvī,” inquit Sextus. “Eratne ille bellātor clārissimus?”

At pater: “Minimē vērō,” inquit. “Sed artis geōmetricae[4] et numerōrum perītissimus erat; quīn etiam vix aliud cūrābat. Cumque Syrācūsae ā Rōmānīs expugnārentur, adeō erat ille studiīs[5] suīs intentus, ut fremitum et clāmōrēs mīlitum dissonōs[6] nōn audīret, sed interim in terrā līneās[7] radiō scrīberet sēcūrus.”

“Bene certē eī erat, quī ita mala bellī oblīvīscī posset,” inquit Sextus.

“Rēs autem haud fēlīciter ēvēnit,” inquit Cornēlius. “Nam mīles vagus, quī praedandī[8] causā in aedēs inrūperat, strictō gladiō eum interrogāvit, quisnam[9] esset. Ille autem nihil respondit, sed prōtēctō manibus pulvere: ‘Nōlī,’ inquit, ‘circulōs[10]

  1. num quae, whether any.
  2. Syracūsīs: pl. town name; nom., Syracūsae.
  3. rēgnō, -āre, -āvī, -ātum, intr., rule.
  4. geōmetricus, -a, -um, adj., geometric.
  5. studiīs: dat.
  6. dissonus, -a, -um, adj., discordant.
  7. līnea, -ae, f., line.
  8. praedor, -ārī, -ātus sum, tr. and intr., plunder.
  9. quisnam, who, pray? -nam is intensive.
  10. circulus, -ī, m., circle.