Pagina:Ad Alpes.djvu/94

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Vērum dīcis,” inquit Cornēlius; “nam Lūdīs Maximīs[1] populō dōna grātissima sparsit—avēs cuiusque generis, vestēs, gemmās, aliaque eius modī.”

“Multī hominēs, crēdō,” inquit Pūblius, “capita sua libenter praebeant vulneranda, dummodo aurum et gemmae prō tēlīs sint.”[2]

“Lūdōs aliquōs spectāre pervelim,” inquit Sextus. “Nē histriōnēs[3] quidem in scaenā umquam vīdī. Nōnne spectācula lepida et iūcunda sunt?”

“Interdum et[4] rīdicula,” inquit pater. “Velut erat Fūfius quīdam, quī ōlim partēs[5] mātris dormientis agēbat. Brevī in scaenam prōcessit umbra[6] fīlī inhumātī,[7] quī mātrem ōrabat ut corpus sepelīret.[8] Sed Fūfius, quī forte ēbrius erat, iam rē vērā dormiēbat; quārē neque umbram audīre poterat nec quidquam respondit. Quō animadversō, spectātōrēs omnēs ūnā vōce prō umbrā vociferātī sunt: ‘Māter, tē appellō.’”[9]

“Hahahae!” inquit Sextus. “Hoc certē lūculentum fuit.”

“Sed,” inquit Cornēlius, “it diēs. Abeāmus[10] igitur, sī forte Onēsimus iam ē portū redeat.”

Ubi ad deversōrium ventum est, ā Drūsillā certiōrēs factī sunt Onēsimum nōndum rediisse, et Cornēlius: “Multae nāvēs, ut opīnor,” inquit, “nūper hūc appulsae sunt; et vērī simile[11] est Onēsimum aliquantō diūtius āfutūrum. Quārē omnibus, ut cuique libet, sē interim licet[12] oblectāre.” Quae cum dicta essent, aliī in aliam[13] partem discessērunt omnēs.

  1. Lūdis Maximīs: time when.
  2. prō … sint, take the place of.
  3. histriō, -ōnis, m., actor.
  4. et, also.
  5. partēs, rôle.
  6. umbra, ghost.
  7. inhumātus, -a, -um, adj., unburied.
  8. corpus sepelīret: cf. the note on VI, 26.
  9. Māter, etc.: the words of the play.
  10. Abeāmus: hortatory.
  11. vērī simile: cf. IX, 84.
  12. libet: impers.
  13. aliī in aliam: cf. III, 111.