Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

cumque sē satis exercuisse exīstimāret, in scaenam prōdīre cupiit, etsī nōn modo imperātōrī sed etiam senātōrī hoc indecōrum habēbātur. Et prōdiit vērō, Neāpolī[1] prīmum; ubi nē concussō quidem mōtū terrae theātrō[2] prius cantāre dēstitit, quam omnia rīte cōnfecta sunt.

“Posteā, cum magnī[3] putāret sē ostentāre etiam inter peregrīnōs, in Achaiam iter fēcit; ubi mūsica certāmina omnia obiit.[4] Comitātī sunt eum prīncipēs cīvitātis, in quibus erat Vespasiānus, is quī posteā imperātor factus est.”

“Cum imperātor[5] Nerō fuerit,” inquit Cornēlia, “crēdō eum optimē omnium cantāsse.”

“Errās, fīlia mea, cum ita exīstimās,”[6] inquit Cornēlius. “Corōnae scīlicet omnēs eī dēlātae sunt. Sed vōx eius parva erat et fusca,[7] nec quisquam eam cum voluptāte audiēbat; atque etiam dīcitur Vespasiānus, quī perinvītus imperātōrem comitābātur, saepe eō canente obdormīvisse; unde offēnsam[8] gravissimam contrāxit.

“Quīn etiam, cum canēbat imperātor, nē necessāriā[9] quidem causā cuiquam theātrō excēdere licuit. Quārē, clausīs portīs, multī audiendī taediō[10] fūrtim dē mūrō dēsiluērunt aut morte simulātā fūnere[11] ēlātī sunt.”

“Vix crēdibilia haec videntur,” inquit Drūsilla. “Sed nōnne sunt alia aequē mīranda, quae dē Caligulā imperātōre nārrantur?”

“Sunt vērō,” inquit Cornēlius. “Sed, Sexte, hoc prīmum mihi respondē. Scīsne unde imperātor illud cognōmen[12] trāxerit? Nam prīmō Gāius Caesar appellātus est.”

  1. Neāpolī: loc. of Neāpolis.
  2. concussō … theātrō: abl. absol.
  3. magnī: gen. of value.
  4. obeō, -īre, -iī, -itus, tr. and intr., enter.
  5. imperātor: pred. nom.
  6. cum ita exīstimās, in thinking so.
  7. fuscus, -a, -um, adj., husky.
  8. offēnsa, -ae, f., displeasure.
  9. necessārius, -a, -um, adj., pressing.
  10. taedium, -ī, n., weariness.
  11. fūnere, in a funeral train.
  12. cognōmen, -inis, n., nickname.