& tertia erunt aequales, itemque interualla iam saepius dicta : ueluti si quaeque mensura sumerit longa sex pedes, suniculus, autem secundus centies & semel Sex pedes, id est passus centum & unum, interuallum certe utrumque colliget centum passus.
- Trianguli, cui omnes anguli sunt acuti, tria latera aequalia
Itaque si cuniculus fuerit longus nonaginta passus, decem passum longi- tudine perfossa medium ultimi putei solum tanget. Sed si putei fuerint alti passus quinqe & nonaginta, ferobe in quinque passum altitudine defossa postremus ad solum cuniculi pertinebit. Si uero fit triangulus qui omnes angulos habet acutos, sed duo tantum latera aequalia, quae funt primum & tertium, tunc mensura secunda & tertia, non sunt aequales: quare nec interualla aequalia esse possunt exempli caussa: si prima mensura suerit longa pedes sex, secunda quatuor, tertia iterum sex, funiculus autem secundus centies, & semel sex pedes, hoc est passum centum & unum, interuallum quidem quod est inter os cuniculi et solum nouissimi putei, longitudine implebit sex & sexaginta passus atque quatuor pedes. At interuallum, quod estinter os primi putei & solum cuniculi erit altum passus centum.
- Trianguli, cui omnes anguli funt acuti duo latera aqualia A B. Latus inaquale C.
Ergo si cuniculus fuerit longus passus sexaginta, restat montis pars quae persodi debet longa passum sex & pedes quatuor. Verum si putei fuerint alti passus septem & nonaginta, ' trium passum altitudine effossa ultimus solum cuniculi attinget. Sin ortus fuerit triangulus qui omnes angulos habet acutos, sed tria latera inaequalia, tumc rursus interualla paria esse non possunt: uerbi causa: si prima mensura fuerit longa pedes septem, secunda quatuor, tertia sex, funiculus uero fecundus centies & semel pedes septem, id est passus centum decem et septem atque pedes quatuor, interuallum quod estinter os cuniculi & folum postremi putei colligetpedcs quadringentos, sive passus sex & sexaginta. Interualli autem, quod est inter os primi putei & solum cuniculi, altitudo erit passum centium