- Trianguli cui omnes anguli funt acuti, tria latera inequalis
Si igitur cuniculus fuerit longus passus quinquaginta, sedecim passuum & quatuor pedum longitudine perfossa medium nouissimi putei solum continget. sed si putei tunc alti sumerint passus duos & nonaginta, octo passuum altitumdine defossa ultimus puteus ad solum cuniculi pertinebit. Atque mensor quidem hanc rationen in dimetiendo monte habet, si uena principalis obliquande scenderit in profundum terrae, transuersa uero recta. Quod si utraque sumerit obliqua, mensor eaden dimetiendi ratione utitur: uel montem decliucm feorfum a puteo deiiexo metitur. Porro si uena transuersa, in qua agitur cuniculus- ea parte qua foditur puteus, principalen non fecuerit, tumne in altero puteo, in quo uena transuersa diuidit principalem dimetiendi initium ordiri oportet; Quod si nullus ibi fuerit puteus, ubi crudaria transuersa crudaria principalem secat, deinde dimetienda est terra subdialis, quae est inter utrumque puteum, uel inter puteum & locum, ubi crudaria crudariam diuidit.At quida mensores etsi tribus funiculis utuntur, tamen sola cuniculi longitudinen ex ea dimetiendi ratione discunt: putei uero altitudihen ex altera: cum scilicet funiculis in aequata montis, uel uallis, uel campi planicie extentis denuo metiumtur. Sed quidam ista ratione noti dimetiuntur profunditaten putei & longitudinem cuniculi, uerum Utumtur tantummodo duobus flmiculis & hemicyclo, atque pertica passum dimidium longa. Vnum quiden funiculum a pertica fuperiore religatum, & pondere grauatum, ut alij, demittunt in puteum: alterum uero ab illius Capite religatum per montem deuexum ufque ad folum oris cuniculi tendunt, & in terra infigunt. Deinde ad superiorem alterius huius funiculi partem inferius applicant latam hemicyclij partem: id constat ex semicirculo cera oppleto & sex lineis semicircularibus: a semicirculo aumt cerato per prima lineam semicircularem usque ad secundam procedunt lineae rectae, quae medium interuallum inter reliquas lineas rectas interiectum significant. Sed oens quaecunque ab eodem semicirculo cerato usque ad quartani lineam, siue ultra eam procedant siue non, respondent perticae lineis, quae minori spacio inter se distant:quae ultra eam progrediuntur, his, quae maiori. Atque antecedentes illae rursus medium interuallum inter has interiectum defignat. Quae uero a quinta etiam ad sexta commcant, nihil praeterea indicant: ut nec dimidia dimetiens quicquamcumiam a sexta linea recta ad integram dimetientem procedit: itaque hemicyclio ad funiculum applicato, si ligula eius sextam lineam recta, quae estinter secundam & tertiam lineam semicircularem indicauerit, mensor numerat sex perticae lineas, minori spacio inter se distantes: cuius perticae partis si tot mensurae de altero funiculo ademptae fuerint, quot dimidios passus ipse longus est, relinquitur mensura, qumae longitudinem cuniculi