Terra ferax hominum, terraque dives opum.
adhic auri in venis locupletibus aura refulget,
Non alio messis carior ulla loco.
Auricomum extulerit felix Campania ramum,
Nec fructu nobis deficiente cadit.
Eruit argento solidas hoc tempore massas
Fossor, de propriis armaque miles agris.
Ignotum Graiis est Hesperiisque metallum,
quem Bisemutum lingua paterna vocat.
Candidius nigro, sed plumbo nigrius albo,
Nostra quoque hoc vena divite fundit humus.
Funditur in tormenta, corus cum imitantia fulmen,
AEs, inque hostiles ferrea massa domos.
Scribuntur plumbo libri: quis credidit ante
Quam mirandam artem Teutonis ora dedit?
Nec tamen hoc aliis, aut illa petuntur ab oris,
Eruta Germano cuncta metalla solo.
Sed quid ego haec repeto, monumentis tradita claris
AGRICOLAE, quae nunc docta per ora volant?
adhic caussis ortus, & formas viribus addit,
Et quaerenda quas sint meliora locis.
Quae si mente prius legisti candidus aequa:
Da reliquis quoque nunc tempora pauca libris.
Utilitas sequitur cultorem: crede, voluptas
Non iucunda minor, rara legentis, ergo.
Iudicioque prius ne quis male damnet iniquo,
Quae sunt auctoris munera mira Dei:
Eripit ipse suis primùm tela hostibus, in
Mittentis torqquet spicula rapta caput.
Fertur equo latro, uehitur pirata triremi:
Ergo necandus equus, nec fabricanda ratis?
Visceribus terræ lateant abstrusa metalla,
Vti opibus nescit quòd mala turba suis?
Quisquis es, aut doctis pareto monentibus, aut te
Inter habere bonos ne fateare locum.
Se non in prærupta metallicus abijcit audax,
Vt quondam immisso Curtius acer equo:
Sed prius ediscit, quæ sunt noscenda perito,
Quod facit, multa doctus ab arte facit.
Vt gubernator seruat cum sidere uentos:
Sic minimè dubijs utitur ille notis.
Iasides nauim, currus regit arte Metiscus:
Fossor opus peragit nec minus arte suum.
Indagat uenæ spacium, numerum, modum,
Siue obliqua suum, rectaúe tendat iter.
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/12
Appearance
Haec pagina nondum emendata est