Pagina:Agricola De re metallica.djvu/11

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


GEORGIVS FABRICIVS IN LI−
bros Metallicos GEORGII AGRICOLAE phi−
losophi præstantissimi.
AD LECTOREM.
Si iuuatignita cognoscere fronte Chimæram,
Semicanem nympham, semibouem uirum:
Si centum capitum Titanem, tot ferentem
Sublimem manibus tela cruenta Gygen:
Si iuuat Ætneum penetrare Cyclopis in antrum,
At alios, Vates quos peperere, metus:
Nunc placcat mecum doctos euoluere libros,
Ingenium AGRICOLAE quos dedit acre tibi.
Non hic uana tenet suspensam fabula mentem:
Sed precium, utilitas multa, legentis erit.
Quidquid terra sinu, gremio recondidit imo,
Omne tibi multis eruit antè libris:
Siue fluens superas ultro nitatur in oras,
Inueniat facilem seu magis arte uiam.
Perpetui proprijs manant de fontibus amnes,
Est grauis Albuneæ sponte Mephitis odor.
Lethales sunt sponte scrobes Dicæarchidis oræ,
Et micat è media conditus ignis humo.
Plana Nariscorum cùm tellus arsit in agro,
Ter curua nondum falce resecta Ceres.
Nec dedit hoc damnum pastor, nec Iuppiterigne:
Vulcani per se ruperat ira solum.
Terrifico aura foras erumpens, incita motu,Sæpe facit montes, antè ubi plana uiæ est.
Hæc abstrusa cauis, imo incognita fundo,
Cognita natura sæpe fuere duce.
Arte hominum, in lucem ueniunt quo multa, manu
Terræ multiplices effodiuntur opes.
Lydia sic nitrum profert, Islandia sulfur,
Ac modò Tyrrhenus mittit alumen ager.
Succina, quâ trisido subit æquor Vistula cornu,
Piscantur Codano corpora serua sinu.
Quid memorem regum preciosa insignia gemmas,
Marmora excelsis structa sub astra iugis?
Nil lapides, nil saxa moror: sunt pulchra metalla,
Crse tuis opibus clara, Myda tuis,
Quæ acer Macedo terra Creneide fodit,
Nomine permutans nomina prisca suo.
At nunc non ullis cedit GERMANIA terris,