Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER SEXTUS

DDixi de uenarum fossionibus, de puteorum structuris, de cuniculorum , fossarum latentium, cauernarum sub structionibus, de arte mensoris: nunc dicam primò de ferramentis, quibus uenæ saxa excinduntur : deinde de uasis in quæ conijciuntur glebæ terrarum , saxorum, metallorum , aliarum rerum fossilium , ut uel extrahi uel euehi uel efferri possint: at etiam de uasis aquarijs & canalibus: tum de diuersi generis machinis: postremò de malis metallicorum , quæ omnia dum describentur accuratius, iterum multæ laborandi rationes explicabuntur Ferramenta aunt sunt ea, quæ proprio nomine inetallici sic appellant, cunei præterea, laminæ, bracteæ, mallei, bacilla, conti, ligones, uerricula, batilla. Sed eorum, quæ proprio nomine ferramenta sunt, quatuor existunt formæ, quæ ferè non figura, sed longitudine uel crassitudine inter se differunt: etenim omnium pars summa est lata & quadrangula , ut malleo percuti possit: ima in mucronem desinit, ut saxorum & uenarum duriciam acie diffindat: omnia quo præter quartum sunt perforata. Primùm quidem, quo fossores quotidie utuntur, longum est dodrantem: latum, sesquidigitum: crassum, digitum. In secundo est eadem quæ in primo latitudo, item crassitudo, sed longum est duos dodrantes, quo fossores durissimas quas uenas sic findunt, ut rimis fatiscant. Tertium eandem quam secundum longitudinem assumit, uerum paulò latius & crassius est: quo fodiunt solum eorum puteorum, qui paulatim colligunt aquas. Quartum ferè longum est palmos tres & digitum unum: crassum, digitos duos: suprema parte latum digitos tres, media palmum, ima, ut cætera cuspidatum. Hoc uenas duriores excindunt . Verum primi ferramenti foramen à summa parte distat palmum: secundi & tertij, digitos septem. Quod uerò circa foramen hinc illinc extuberat, in id indunt manubrium ligneum: quod altera manu tenent, cùm ferramentum, ad saxa applicatum, malleo feriunt. Hæc ferramenta maiora uel minora, prout res hoc postulat, fabricari solent. Omnia retusa fabri ferrarij rursus, quoad fieri potest, acuunt. At cuneus plerun longus est palmos tres & digitos duos: latus, digitos sex: summa parte ad palmi altitudinem crassus digitos tres, deinde paulatim tenuior, ut ima fiat acutus. Sed lamina alta & lata est digitos sex: summa parte crassa digitos duos, ima sesquidigitum. In bractea uerò est eadem, quæ in lamina altitudo & latitudo, sed admodum tenuis est. His omnibus, ut proximo libro explicaui, utuntur cum uenas durissimas excindunt. At etiam cunei, laminæ, bracteæ modo maiores, modo minores solent confici.