Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/126

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quemadmodum magister metallicorum supra terram easdem finib. definiuit, tunc primo locum cuniculi uel fossæ latentis , qui est sub stipite terminali, ex dimetiendo , eo quem suprà explicaui modo, discit: ultra eum locum , in cuius saxum existimat signum esse incidendum , funiculum extendens. Deinde ijsdem funiculis in æqua a planitie extentis ab ea supremi parte, quæ stipitem terminalem designat, or sus infimum uersus rectà secundum sextam instrumenti, cui index est, partem tendit transuersarium : tum infimi funiculi parte, quæ est ultra eam , ad quam transuer sarius pertinet, ablata demonstrat quo loco signum terminale & hæreditarium sit in saxum cuniculi uel fossæ latentis incidendum . Inciditur aunt id præsentibus duunuiris iuratis, utrius fodinæ præfecto et præside. Vt enim magister metallicorum ijsdem præsentibus stipites terminales in terram infigit, ita mensor signi caussa plagam infligit saxis, quæ ipsa etiam iccirco terminalia nominantur . Si uerò in puteo uenæ, nuper fodi cSptæ, terminos areæ pangat, primo eius putei obliquitatem instrumento, cui est index, uel alio ad funiculum applicato, metitur et punctis notat. Deinde oens fossas latentes us ad eam , in cuius saxis signa terminalia sunt incidenda : eius uerò fossæ latentis singulos angulos di metitur: tum funiculis in planicie extentis similiter transuersarium , ut dixi, tendit, & signa in saxis incidit. Quod si saxum terminale & hæreditarium etiam in fossa latente, quæ sub hac est, incidendum fuerit, mensor ab hoc signo orsus singulos angulos notans metitur: & in inferiore fossa latente funiculum tendit ultra eum locum, in cuius saxo existimat signum esse incidendum : mox funiculos, ut sæpius dixi, in planicie extendit. Etsi uerò uena se in inferiore fossa latente aliter ac in superiore, in qua primum signum terminale in saxo est incisum, tendit, tamen in inferiore signum rectà in saxo incidendum est. Etenim si signum inferius secundum superius inciderit, obliquum fiet: quo modo iniuriosè alteri fodinæ aliquid de possessione detrahitur, alteri datur. Si præterea acciderit ut si gnum hæreditarium in angulo sit incidendum , mensor ab eo orsus passum unum priorem fodinam uersus metitur, alterum posteriorem uersus: at ex his efficit trianguium , eum medium transuersario funiculo diuidens ad illum saxum terminale in saxo incidit. Postremò mensor interdum rei in ueritatis lucem proferendæ gratia areæ terminum pangit in his locis, in quibus iam antè multa signa terminalia in saxis sunt incisa. Tunc uerò à stipite terminali, sub dio in terram infixo, orsus primò us ad proximam fodinam metitur: deinde dimetitur unum & alterum puteum : tum stipitem terminalem in æquata planicie figit: & ab eo initium faciens ijsdem funiculis extentis similiter metitur: at iterum stipitem, qui ipsi eum dimetiendi finem significet, in terram infigit: postea sub terra ab eo loco, in quo desitum est, rursus incipit metiri tot puteos & fossas latentes, quot meminisse potest. Mox redit in planiciem: & iterum à secundo stipite orsus metitur: at id facit us ad fossam latentem, in qua signum terminale in saxo est incidendum: ad extremum à stipite terminali, primum in terra fixo, orsus transuersarium funiculum rectà tendit uersus ultimum, qui infimæ fossæ latentis longitudinem demonstrat: & qua parte eum attingit, ea uerè iudicans signum hæreditarium in saxo incidit.

De re Metallica Libri V. FINIS.