Pagina:Agricola De re metallica.djvu/129

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-080.png

Bacillum ferreum item duplex est: utrum ima parte acutum, sed alterum teres, quo puteum, aqua plenum, cùm ad eum pertinet cuniculus, perforant : alterum latum , quo de cauernis in solum deijciunt saxa ignis ui mollita, quæ conto detrudi non possunt. Est autem contus metallicorum, ut nautarum, pertica oblonga in capite ferrum habens.

Bacillum teres A. Bacillum latum B. Contus C.
De re metallica 1556-079.png

Sed ligo metallicus differt à rustico: nam hic ima parte latus etacutus est: