Pagina:Agricola De re metallica.djvu/134

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

experimenti potissimùm gratia lauant.

Alueus minor A. Funiculus B. Alueus maior C.

At aquaria uasa differunt usu, quem habent, & materia, ex qua formantur. Nam quibusdam aqua è puteis hausta infunditur in alia, ut situlis: quædam aquarum plena machinis extrahuntur, ut moduli et bulgæ. Alia sunt lignea, sicuti situlæ & moduli: alia scortea, ueluti bulgæ. Moduli autem aquarij æ ac uasa, in quæ res aridæ ingeruntur, duplices sunt, minores & maiores: sed hi moduli distant à uasis summa parte, quam habent angustiorem: & quidem iccirco ne, cùm ex puteis, maximè multum deuexis, trahuntur & illiduntur asseribus, aquæ effundantur. In hos modulos aquas situlis infun− dunt, quæ sunt lignea uascula, non ut moduli in summo angusta, ne uincta circulis ferreis, sed colurnis, quod neutrum necessitas flagitet: at hic etiam moduli minores extrahuntur ea machina, quam uersant homines: maiores ea quam equi circumagunt.