Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/137

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Quæ sint ferramenta metallicorum , quæ uasa satis ostendi: nunc machinas exponam , hæ triplices sunt, tractoriæ scilicet, spiritales, scansoriæ. Tractorijs onera ex puteis extrahuntur . Spiritales aerem conceptum ex ore suo inflant in cuniculos uel puteos: quod ni fiatin nonnullis fossores laborare sine magna spirandi difficultate non possunt. Scansoriæ sunt scalæ quarum gradibus metallici descendunt in puteos: & ex eis rursus ascendunt. Tractoriarum uariæ & diuersæ sunt formæ: & quædam ex ipsis multùm artificiosæ: &, nisi ego fallor, ueteribus incognitæ: quæ iccirco inuentæ sunt, ut & aquæ trahi possint ex terræ profundo, ad quod nulli cuniculi pertinent : & res fossiles ex puteis, quos item nulli contingunt cuniculi, uel longissimi. Quoniam uerò puteorum non eadem est altitudo, in istius generis machinis magna uarietas existit. sed earum , quibus onera sicca ex puteis extrahuntur , formæ quin potissimum sunt usitatæ, quarum prima sic conficitur . Tigna duo, quàm puteus paulo longiora, collocantur: alterum in fronte putei, alterum in tergo. Eorum partes extremæ habent foramina, in quæ pali, ad imum cuneatiores, immissi altius in terram adiguntur ut maneant immobilia. Habent præterea formas, in quibus inclusa sunt capita duorum tignorum transuersariorum : quorum unum dextrum putei latus occupat: alterum tantum abest à sinistro, ut inter ipsa locus sit aptus ad scalas affingendas: in horum tignorum transucrsariorum formis, quæ in media eorum sunt parte, stipites uel asseres crassi infiguntur & configuntur clauis ferreis: in quorum stipitum uel asserum caua crassis la minis ferrata conijciuntur suculæ capita: utrum autem caput, ex stipitis aut asseris cauo foras eminens , est inclusum in forma alterius capitis ligni longi sesquipedem , lati palmum , crassi tres digitos: sed utrun eius caput latum est digitos septem : in alterum uerò inclusus est uectis, teres item longus sesquipedem .