Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/140

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Tertia machina minus fatigat operarios, cùm onera maiora subleuet. Etsi uerò tardius, ut omnes aliæ machinæ, quibus tympana sunt, tamen altius: nempe ad pedes centum & octoginta: quæ sic se habet axis statuti codaces ferrei uersantur in duobus catillis ferreis: quorum inferior est inclusus in trunco in terra locato, superior in trabe: axis ille inferiore parte habet orbem, ex crassis asseribus coagmentatis & compactis factum: superiore tympanum dentatum: id axis strati tympanum quod ex fusis constat, circumagit: circa hunc axem, cuius codaces uersantur item in ferreis tignorum catillis, ductarius funus est inuolutus: operarij duo manibus quidem, ne cadant, prehendentes & tenentes perticam, ad duo tigna statuta affixam, pedibus uerò tabellas retrò trudentes machinam circumagunt: quoties autem uas unum, rebus effossis plenum, extraxerunt & subuerterunt, toties contrariè machinam uersantes alterum extrahunt.

Axis statutus A. Truncus B. Trabs C. Orbis D. Tympanum dentatum E. A xis stratus F. Tympanum quod ex fusis constat G. Funis ductarius H. Pertica I. Tigna statuta K. Orbis tabellæ L.

Quarta machina subleuat onera sescuplo maiora quàm duæ machinæ primò explicatæ: quæ ita fit. Tigna ad sedecim, longa pedes quadraginta,