Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/139

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

uatur, ut multo facilius circumagi possit: ad quam rotam aliquot interdum massulæ plumbeæ appenduntur, uel in asserculis, ad eam affixis, includuntur, ut cùm uersatur pondere depressa ad motum propensior fiat. Quidam eadem de causa duo uel tria uel quatuor bacilla ferrea includunt in sucula, eorum capita massulis plumbeis aggrauant: sed ista rota differt à rota currus, & ea, quam fluminis impetus uersat. Etenim caret pinnis, quæ rotæ, quam uertit flumen, sunt: caret modiolo, qui est currus rotæ. Eius autem loco habet suculam crassam: in cuius formis inferiorum radiorum capita sunt inclusa, ut superiora in curuaturarum formis: cùm tres uectiarij hanc machi nam tornt in orbem, tunc ad alterum suculæ caput quatuor uectes recti sunt, in eo inclusi: ad alterum unicus ille in metallis usitatus, qui è duobus membris constat: quorum teres, quod stratum eminet, manibus prehenditur: quadrangulum, quod rectà assurgit, duas habet formas, in inferiore membrum teres includitur, in superiore suculæ caput. Hunc uectem unus circumagit, illos duo: quorum alter eos trahit, alter trudit. Omnes uerò uectiarios, quamcun machinam uersant, uiros esse robustos necesse est, ut tam magnum laborem sustinere possint.

Sucula A. Vectes recti B. Vectis usitatus C. Rotæ radij D. Eiusdem curuaturæ E.