Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/154

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

stans, pilum in fistulam demissum intrudit ac retrahit: ad eius pili summum est uectis: imum est calceo indutum: sic uocatur corium turbinis ferè figura: nam isto modo sutum est, ut inferiore parte, qua ad pilum, in ipso inclusum, affigitur, angustum sit: superiore, qua haurit aquam, pateat. Vel orbiculus ferreus, digitum crassus, aut ligneus, sex digitos crassus, uter longè calceo præstans, ad imum pili, quod per eam penetrat, clauo ferreo traiecto affixus est, aut in eadem, in cochleæ figuram formata, inclusus: qui orblculus superius circumcirca corio tectus quin aut sex foramina habet uel rotunda uel longiuscula, quæ uniuersa stellæ speciem exprimere uidentur. Habet etiam eandem, quam fistulæ foramen, latitudinem, ut tantummodo in eam demit ti & rursus attolli possit. Cùm autem operarius pilum sursum uersus trahit, aquam orbiculi foraminibus, cuius corium tunc deprimit, haustam, ducit ad aperturam uel siphunculum per quem effluit: foricula uerò pyxidis aperitur, ut aqua, quæ in truncum influxit, spiritu ducta denuo ascendat in fistulam: cùm idem operarius pilum intrudit, foricula clauditur, ut orbiculus iterum aquam haurire possit.

Lacuna A. Fistulæ B. Contignatio C. Truncus D.
Foramina trunci E. Foricula F. Siphunculus G. Pilum H.
Eius uectis I. Calceus K. Obiculus habens foramina
rotunda L. Orbiculus habens foramina longiuscula M.
Corium N. Hic terebrat stipites & ex eis fistulas facit O.
Terebra, cui cochlea est P. Terebra latior