Pagina:Agricola De re metallica.djvu/153

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
Rota cuius pinnas impetus riui percurrit A. Axis B. Eius tympanum in quod fibulæ sunt infixæ C. Catena D. Annulus E. Situlæ F. Libramentum G.

Verùm de primo machinarum genere satis: nunc alterum, hoc est siphones aquam spiritu tractam orbiculis haurientes exponam: quorum septem sunt formæ: quæ licet structura inter se differant, tamen eundem utilitatis fructum metallicis præbent: quanquam alia alia maiorem. Primus sypho sic fit. Super lacunam statuitur contignatio: ad quam fistula una uel duæ, quarum altera in altera inclusa est, in lacunæ fundum immissæ fibulis ferreis cuspida tis & utrin directò deorsum uersus actis affiguntur, ut immotæ mancant: inferioris autem fistulæ inferior pars inclusa est in trunco, alto ad duos pedes: is fistulæ instar perforatus stat in fundo lacunæ: sed inferius eius foramen ligno tereti occluditur: idem truncus circum circa habet foramina, per quæ aqua in ipsum manat. In superiore uerò eius parte excauata, si una fistula fuerit, pyxis ferrea, uel ærea, uel orichalcea, palmum alta, sed fundo carens ,includitur: quam foricula rotunda tam arctè claudit, ut aqua sursum spiritu ducta relabi non possit: sin duæ fistulæ fuerint, qua coniunguntur pyxis in inferiore in cluditur, superioris apertura uel siphunculus ad cuniculi canales pertingit. Ita operarius impiger ad labores, in contignationis tabulato