Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/173

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tuor robusti uiri circumagunt: unu enim uel duo trahunt uecte, unus uel duo eosdem trudunt, at ita illos iuuant. Vicissim aunt alij duo uel quatuor in eorum locum succedunt. Sucula istius machinæ, non aliter acstratus aliarum machinarum axis, habet tympanum , in cuius item fibulis ferreis annuli catenæ ductariæ inhærentes aquas pilis per fistulas hauriunt, altitudine pedum octo & quadraginta. Altius enim eas extrahere non possunt humanæ uires, quòd labor ille maximus non homines modo, sed etiam equos defatiget. Nam sola aqua rotam, cui est eiusmodi tympanum , continenter potest impellere: plures e am istius generis machinæ, ut proximæ, unius uenæ fodiendæ gratia, sed alia alio in loco profundiore solent construi.

Sucula A. Tympanum B. Catena ductaria C. Pilæ D. Fibulæ E.

Quinta machina partim tertiæ similis est, partim quartæ. Nam à uiris robustis ut hæc circumagitur: ut illa duos habet axes, quanquam utrunque stratum , tria tympana utrius axis codaces sic in tignorum armillis inclusi sunt, ut exilirene queant . Inferiori aunt axi altera parte sunt uectes, altera tympanum dentatum: superiori altera tympanum quod ex fusis constat, altera id, in quo fibulæ ferreæ sunt infixæ: quibus annuli catenæ ductariæ similiter inhærentes aquas pilis per fistulas eadem altitudine hauriunt. Hanc machinam uolubilem duo uirorum paria uicissim uersant: alterum stans laborat, alterum