Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/174

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

feriatum sedet: dum munus uoluendi exercent, unus uectes trahit, alter trudit, tympana ad machinam facilius circumagendam adiuuant.

Axes A. Vectes B. Tympanum dentatum C. Tympanum
ex fusis constans D. Tympanum in quo infixæ sunt fibulæ ferreæ E.

Sextæ machinæ item duo sunt axes: inferior altera parte habet rotam , quæ à duobus calcantibus uersatur, altam pedes tres & uiginti, latam quatuor, ut alter iuxta alterum stare possit: altera tympanum dentatum. Inferiori uerò sunt duo tympana & una rota: alterum tympanum ex fusis constat, in altero infixæ sunt fibulæ ferreæ. Rota similis est ei, quam habet secunda machina, quæ terras & saxorum fragmenta potissimùm ex puteis extrahit. Calcantes autem ne cadant manibus prehendunt perticas, ad rotæ latera interius affixas: quam cùm uersant tympanum dentatum simul circumactum impellit alterum, quod ex fusis constat, quo modo rursus annuli catenæ ductariæ tertij tympani fibulis inhærentes aquas pilis per fistulas hauriunt altitu dine pedum sex & sexaginta.

Axes A. Rota quæ calcatur B. Tympanum dentatum C.
Tympanum exfusis constans D. Tympanum, in quo infixæ
sunt fibulæ ferreæ E. Altera rota F.Pilæ G.