Pagina:Agricola De re metallica.djvu/176

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


pedes XII. in d riuus per subdiales canales aut cuniculum deducitur. Castello suntduo ostia et totidem fores, habentes superiori parte uectes, quib. leuari in antis excauatis et rursus demitti possunt, ut illo modo ostia reserantur , hoc claudantur. Sub ostijs sunt duo canales, ex asserib. facti: qui excipiunt aquam è castello effluentem , eam in rotæ pinnas infundunt : quo impetu percussæ uersant rotam: breuior defert aquas, quæ percutiunt pinnas rotam uoluentes uersus castellum: longior eas, quæ percutiunt pinnas rotam uersantes in comtrariam partem. Rotæ autem theca siue loculamentum constat ex contigna tione, ad quam etiam interius affixæ sunt tabulæ. Ipsa rota est alta pedes sex & triginta, at inclusa in axi. Habet uerò duplices, ut iam dixi, pinnas: quarum alteræ alteris situ sunt oppositæ, ut rota modo uersus castellum uersari possit, modo retro contrario motu. Axis quadrangulus est et longus pedes XXXV. crassus & latus pedes duos: cui post rotam ad pedes sex sunt quatuor orbes alti & crassi pedem: quorum unusquis ab alio distat pedibus quatuor. Ad hos affixa sunt clauis ferreis tot tigna, ut eos orbes omnes contegant. Vt autem continenter collocari possint, in summo sunt latiora, in imo angustiora: at isto modo fit unum tympanum, circa quod uersatur catena ductaria, cuius capitibus implicati sunt unci bulgas prehendentes. Tale uerò tympanum iccirco conficitur, ut axis integer maneat. Id enim cum usu deteritur facile reparari potest. Non longè præterea ab axis capite est alterum tympanum altum undi circum axem pedes duos, latum unum, huic harpago, quoties res postulat, impactus machinam retinet: qui qualis sit suprà explicaui. Ad axem infundibuli loco est tabulatum aliquantum decliue, habens in fronte uenæ latitudinem quindecim pedum, & totidem in tergo: in cuius utra parte palus est robustus, habens catenam ferream, cui grandis est uncus. Hanc machinam quin homines gnbernant: unus qui fores demittens ostia castelli occludit, & eosdem ad superiorem partem trahens recludit. At rector ille machinæ iuxta castellum in loculamento pensili consistit. Ita cum altera bulga iam ferè us ad tabulatum decliue fuerit extracta. claudit ostium ut rota sistatur. Effusa autem bulga reserat alterum ostium , ut alteræ pinnæ ab impetu aquarum percussæ rotam in partem contrariam agant. Quod si mox ostium occludere non potest, & aquarum fluxionem continere, inclamat socium at eum iubet harpagonem subleuatum alteri tympano impingere, at sic rotam sistere. Duo uerò uicissim effundunt bulgas: quorum alter stat in ea tabulati parte, quæ est in fronte putei: alter in ea quæ est in dorso. Ita si bulga iam ferè fuerit extracta, cuius rei signum dat annulus quidam catenæ ductariæ, qui in altera tabulati parte consistit: alterum harpagonem, hoc est grande ferrum uncinatum uni catenæ ductariæ annulo implicat, & partem catenæ subsentem omnem us eò ad tabulatum trahit, dum bulga ab altero effundatur. Et quidem iccirco ut catenæ ductariæ 199pars cum altera bulga uacua demissa suo pondere reliquam eiusdem catenæ partem de axe non detrahat, tota in puteum non incidat. Sed eiusdem laboris socius cernens bulgam aquis plenam ferme esse extractam, inclamat machinæ rectorem, eum iubet ostium castelli claudere, ut spacium effundendi habere possit. Bulga effusa rector machinæ alterum castelli ostium primò