Pagina:Agricola De re metallica.djvu/177

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


aliquantum recludit, ut ea catenæ ductariæ pars cum bulga inani rursus in puteum demittatur: deinde totum reserat. Ita cùm iam pars catenæ ad ta bulatum tracta rursum circumuoluta, tympano etiam ipsa demissa fuerit in puteum, extrahit uncum alterius harpagonis grandem, qui eum annulo catenæ implicauit. At quintus iuxta lacunam in fossa quadam latente consistit : ne, si contingat ut annnlo dirupto pars catenæ aut aliud quiddam decidat, lædatur: is batillo ligneo & bulgam regit et aquas in eam ingerit, si sua sponte ipsas non hauserit. Quoniam uerò nuncin supremam cuius bulgæ partem insuunt circulum ferreum ut semper pateat, & in lacunam immissa per se ipsa hauriat aquas, non opus est ullo bulgarum gubernatore. Præterea quia his temporibus eorum, qui in tabulato consistunt, alter bulgam effundit, alter uectibus demissis ostia castelli occludit, aut sursum tractis reserat: idem uncum alterius harpagonis grandem annulo catenæ solet inijcere: quomodo tres tantum in hac machina regenda operas dant. Quinetiam quia interdum is, qui effundit bulgam, priorem harpagonei. subleuatum alteri tympano imprimens rotam sistit, duo omnem laborem sibi sumunt.

Castellum A. Canalis B. Vectes C D. Canales sub ostijs E F. Pinnæ duplices G H. Axis I. Tympanum maius K. Catena ductaria L. Bulga M. Locus lamentum pensile N. Rector machinæ O. Viri effundentes bulgas P