Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/184

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

inferioris axis tympanum dentatum circumagit, ipsum à rota, cuius pinnas aquarum impetus percutit, uersatum: si locus aquarum copiam suppeditat, hanc machinam fabricari utilissimum est, & quòd nullo egeat uectiario, cui merces danda sit, & auram perpetuam puteo per longum canalem inspiret.

Tympanum cauum A. Eius foramen spiritale B. Axis cui flabella sunt C. Eius tympanum quod exfusis constat D. Axis inferior E. E ius tympanum dentatum F. Rota G.

Flabellorum uerò, quæ in formis suculæ uel axis inclusa tympanum & loculamentum in se continent, tria sunt genera: unum fit ex tenuibus tabulis, altis & latis prout altitudo & latitudo tympani uel loculamenti postulat: al terum ex tabulis æquè latis, sed humilibus, ad quas tenuia & longa populi uel alterius arboris lentæ resegmina sunt affixa: tertium ex tabulis proximis similibus, ad quas alæ anserum duplicatæ uel triplicatæ sunt affixæ. Hoc minus usitatum est quàm secundum: quod rursus minus quàm primum. Includuntur aunt flabellorum tabulæ in quadrangulis suculæ uel axis partibus.

Primum flabellorum genus A. Secundum B. Tertium C.
Suculæ pars quadrangula D. Eiusdem rotonda E. Vectis F.