Pagina:Agricola De re metallica.djvu/185

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-123.png

Tertium machinarum spiritalium genus, non minus quàm secundum uarium & multiplex, constat ex follibus: quorum non flatu solum putei & cuniculi canalibus longis uel fistulis inspirantur, sed etiam haustu à grauibus & pestilentibus halitibus purgantur. Hos diducti foraminibus spiritalibus per canales hauriunt & in se alliciunt, illum compressi per nares in canales uel fistulas inspirant: eos uerò uel homo comprimit, uel equus, uel impetus aquæ. Si homo, super canalem longum, ex puteo eminentem, sic ponitur & ad tigna affigitur inferius follis magni tabulatum, ut, cùm flatum per canalem inspirare debet, eius naris in ipso includatur: cùm graues uel pestilentes halitus haurire, canalis os follis foramen spiritale undi comprehendat : sed cum superiore follis tabulato uectis copulatus, per medij axiculi formam, in qua sic inclusus est ut ea parte immobilis maneat, penetrans descendit. Axiculi autem codaces ferrei in foraminibus tignorum statutorum uersantur. Ita cùm operarius uectem deprimit, superius follis tabulatum attollitur, si mul & fores spiritalis foraminis spiritu rapti aperiuntur: quomodo follis, sinaris eius in canali inclusa fuerit, aerem liberum in se allicit, sin canalis os foramen eius spiritale comprehenderit, graues uel pestilentes halitus ex puteo, centum & uiginti etiam pedes alto, trahit & canali haurit. Cùm uerò lapis in superius tabulatum impositus, id deprimit fores spiritalis foraminis clauduntur, & follis priore modo aerem salubrem per narem canali