inspirat: altero graues uel pestilentes halitus conceptos per eandem narem expirat. Quoniam uerò tunc aura salubris maiore putei parte intrat, fossores, quòd ea fruantur, laborem sustinere possunt: nam putei minor quædam pars, quæ in æstuarij loco est, ab altera maiore tabulis continentibus, & ex summo putei ad imum us pertinentibus, tinguenda est: per quam canalis longus, sed angustus, ferè ad imas putei fauces descendit.
- Putei pars minor A. Canalis quadrangulus B.
- Follis C. Putei pars maior D.
Vbi uerò nullus puteus in eam altitudinem fuerit depressus, ut cuniculum, longius in montem actum, attingat, fabricetur talis machina, quam item operarius trahat: iuxta cuniculi canales, per quos aqua effluit, fistulæ ligneæ collocentur arctius connexæ, ut flatum continere possint. Hæ ab ore cuniculi us ad ultimam eius partem pertineant: ad quos os existat follis sic colocatus, ut flatum conceptum per narem fistulis, uel canali longo, inspirare possit. Quia enim alius flatus alium semper impellit, in cuniculum penetrans aeris mutationes facit: quare fossores instituta perficere possunt.
- Cuniculus A. Fistulæ B. Naris duplicati follis C.