At catilli materia, ex qua fiunt, inter se differunt . Sunt enim uel terreni uel cinerei: at terreni, quos etiam fictiles appellamus, rursus in figura & magnitudine sunt dissimiles. Nam quidam in scutellæ figuram sunt formati, & mediocriter crassi, lati tres digitos & unciæ mensuralis capaces: in quibus uena cum additamentis mista coquitur: etenim ipsis utuntur, qui uenas auri uel argenti experiri solent. Quidam uerò sunt triangulares, alijs multò crassiores & capaciores: utpote quinque uel sex uel plurium unciarum : in quibus æs liquatur, ut fundi, dilatari, igni explorari possit. In ijsdem uena etiam æris plerun excoquitur. Sed cinerei ex cinere formantur : his ut primis, scutellæ, cuius inferior pars admodum crassa, est figura: uerum minus capiunt : in quibus plumbum separatur ab argento, & experimentum perficitur.
- Catillus fictilis A. Catillus triangularis B. Catillus cinereus C.
Quoniam uerò cinereos catillos ipsi metallici conficiunt, de materia ex qua finguntur & de modo, quo efficiuntur, est dicendum . Alij eos ex simplici omnis generis cinere formant: qui boni non sunt, quod istiusmodi cinis aliquam pinguitudinem in se contineat: quamobrem tales catilli quando concaluerunt, facile rumpuntur. Alij faciunt eos item ex cinere quiscun tandem fuerit, sed qui ante percolatus sit: qualis est in m, lixiuij faciendi gratia, aqua calida fuit infusa: at is rursus in sole aut fornace siccatus cribro, è setis facto, purgatur: quamuis autem aqua calida pinguitudinem cineris eluerit, tamen catilli ex eo facti non sunt boni, quod ipse cinis cum minutis carbunculis, arenulis, lapillis soleat esse permistus. Alij uerò similiter eos ex quocun cinere efficiunt, sed primò in cinerem ipsum infundunt aquam, et purgamentum ei innatans auferunt. Dein aquam, postquam pura facta fuerit, effundentes cinerem exiccant: tum cribrant, & ex eo catillos formant: qui bo−