boni quidem sunt, non tamen optimi, quod is etiam cinis non careat minutis lapillis & arenulis. Verum ut optimi catilli fieri possint, à cinere omne purgamentum auferatur: quod duplex est, alterulleue , cuiusmodi sunt carbunculi & pinguitudines, at res aliæ aquis innatantes: alterum graue, quales sunt lapilli, arenulæ, & si quæ aliæ res resident in fundo uasculi. Ita primo aqua infundatur in cinerem & leue purgamentum auferatur. Deinde cinis agitetur manibus, ut bene cum aqua misceatur: quæ turbida & impura infundatur in alterum uasculum: quo modo remanent in priori uasculo lapilli & arenulæ, ac si quid aliud fuerit graue quæ reijciuntur. Postquam uerò cinis omnis in hoc altero uasculo resederit, quod ex aqua cognoscitur si pura facta gustatum non commoueat lixiuij sapore, tunc aqua effundatur: cinis autem, qui remansit in uasculo in sole aut fornace siccetur: at is aptus est ad catillos: maximè si fuerit faginus, aut ex alijs lignis, cui accretiones annuæ tenues sunt. Qui uerò ex uitiu sarmentis & lignis, quibus accretiones annuæ sunt crassæ, factus fuerit, tam bonus non est: etenim catilli ex eo formati, quod satis sicci non sint, in igni diuidi & disrumpi solent ac absorbere metalla. Quocirca si faginus aut eius similis non fuerit, in promptu globulos ex tali cinere, qui modo iam dicto fuerit purgatus, artifices faciunt, eos in fornace pistoris uel figuli ponunt , ut ignescant. Ignis emm quicquid pingue fuerit & humidum consumit , at tandem ex ipsis catillos formant. Omnis aunt cinis quo uetustior, eo melior est: siccitatem nan summam ipsi esse necesse est: qua de causa cinis qui fit ex ossib. combustis , præcipuè uerò ex capitis animantium ossibus, etiam idoneus est ad catillos: tum qui fit ex cornib. ceruorum , & ex spinis piscium . Postremò aliqui capiunt cinerem , qui fit ex scobe corij combusta : nam coriarij & alutarij corium , à pilis purgatum radunt & discobinant. Nonnulli uerò malunt uti compositionibus , quarum hæc laudatur, quæ habet cineris ex ossibus animantium uel ex spinis piscium partem unam & dimidiam: cineris fagini partem unam, cineris scobis corij combustæ partem dimidiam: ex hac enim mistura fiunt boni catilli, sed multò meliores conficiuntur ex paribus portionibus cineris scobis corij combustæ, cineris ossium capitis ouilli uel uitulini, cineris cornu ceruini: at omnium optimi formantur ex solius cornu ceruini usti puluere: nam is propter uehementem siccitatem metalla minime combibit. Veruntamen nostrates metallici plerun eos efficiunt ex cinere fagino: m modo iam dicto paratum primò conspergunt zytho uel aqua, ut cohærere possit, & in mortariolo tundunt. Deinde cineribus, qui sunt ex caluarijs quadrupedum, aut ex piscium spinis, inspersis iterum tundunt : quo autem magis tunduntur, eo meliores fiunt. Quidam uerò lateres terunt, & eum puluerem cribra um inspergunt cineri fagino: nam istiusmodi pulueres non sinunt molybdænam corrodentem catillos, aurum uel argentum sorbere. Alij ut idem caueant catillos formatos oui albumine humectant , & iterum in sole siccatos tundunt, maximè si uenam uel æs, quod ferrum in se comtinet, uoluerint explorare. Nonnulli autem lacte bouino iterum at iterum madefaciunt cineres, eos exiccant, & in mortariolo tundunt, at format catillos. At in officinis, in quibus argentum ab ære secernitur, ex cineris catini secundæ fornacis, qui admodum siccus est, duabus partibus et una ossium
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/202
Appearance