Pagina:Agricola De re metallica.djvu/204

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

uandus: tum rursus siccandus. Si uerò terra fuerit cum metallo mista, lauatur in alueo, at id quod resedit siccatum igni exploratur: etenim omnes res fossiles, quæ lauantur, rursus siccandæ sunt: at uena cuius metalli diues non uritur, ne tunditur, ne lauatur, sed torretur tantum, ne istis præparandi modis aliquid metalli pereat. Succensis uerò ignibus torretur in olla, quæ luto obstructa est, inclusa. Vilior aunt uena etiam in foco uritur carboni imposita: non enim magnam metalli iacturam facimus, si quid ex ea perdamus. Verùm de omnibus his uenarum præparandarum rationib. & paulo post & in sequenti libro uberius disputabo: nunc explicare decreui ea quæ metallici additamenta solent nominare, quod adijciantur ad uenas non modo experiendas, sed etiam excondas: in quibus magna uis cernitur, sed non omnium eundem esse uidemus effectum , & nonnullis est uaria multiplex natura: nam quando cum uenis permista coquuntur in fornacula uel in fornace, ex eis quædam , quia facile liscunt, illas quodam modo liquant: alia quod aut ualde calfaciant uenas, aut penetrent in ipsas igni sunt magno ad purgamenta à metallis separanda adiumento , & lifactas cum plumbo commiscent , partim ab igni tuentur uenas, quarum metallum uel ipse consumit , uel unà cum fumo sublatum ex fornace euolat: quædam metalla combibunt. In primo genere sunt plumbum, idem in globulos redactum, aut ignis ui in cinerem resolutum , minium secundarium, ochra ex plumbo facta, spuma argenti, molybdæna, lapis plumbarius, æs, idem ustum, eius bracteæ, eiusdem scobs elimata, recrementum auri, argenti, æris, plumbi, uitrum , eius recrementum, halinitrum, alumen coctum, atramentum sutorium , sal tostus, idem lifactus, lapides qui in ardentibus fornacibus facile liscunt, arenæ ab eis resolutæ, tofus mollis, saxum quoddam fissile album. Sed plumbum , eius cinis, minium secundarium , ochra, spuma argenti utiliora sunt uenis quæ facile liscunt : molybdænaijs, quæ difficile: lapis plumbarius ijs, quæ difficilius. In secundo genere sunt ferri squæma, eiusdem recrementum, sal artificiosus, siccæ feces uini, aceti, aquarum quæaurum ab argento secernunt: at hæ feces & sal artificiosus habent uim penetrandi in uenas: & quidem permagnam feces uini, sed maiorem aceti, maximam aquarum , quæ aurum ab argento secernunt. Ferri uerò squamis & recrementis, quia tardius liquantur, uenarum calefaciendarum uis est. In tertio genere sunt pyrites, panes ex eo conflati, uitrum , eiusdem recrementum , sal, ferrum, eius squama, eius scobs elimata, eius recrementum, atramentum sutorium , arenæ à lapidibus facile igni liscentibus resolutæ, tofus. Sed in primis pyrites & panes ex eo conflati uenarum sorbent metalla: at ipsa ab igni, consumptore eorum, tuentur. In quarto genere sunt plumbum & æs, at eis cognata. Ita de additamentis lit quædam esse natiua, alia in recrementorum numero, cætera à recrementis purgata. Certe quidem cùm uenas experimur exiguam additamentorum quoruncun portionem ad eas adijcere sine magno impendio possumus: cùm uerò easdem excoquimus, grandem adiungere sine magno nequimus: quocirca consideremus impensam quanta sit, ne in uenas excondas faciamus maiorem, quàm ex metallis conflatis capiamus fructum. Color autem fumi m emittunt uenæ, batillis uel laminis ferreis candentibus impositæ, docet nos de additamentis, quibus ad eas