Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/203

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

faciunt catillos. Sed his etiam modis formati catilli locandi sunt in sole aut in fornace. Deinde quocun modo formati siccis in locis diu seruandi , quantò enim fuerint uetustiores, tantò sunt sicciores at meliores. Quinetiam non figuli modo formant catillos terrenos & triangulares, sed ipsi etiam metallici. Conficiunt uerò eos ex terra pingui, quæ spissa est & mediocris, quod ad duriciam & mollitudinem attinet. Miscent aunt cum ea puluerem istius generis catillorum ueterum fractorum, aut lateris usti & triti: ita terram sic cum puluere permistam formant pistillo, quam deinde exiccant: hi etiam catilli quò uetustiores fuerint, eò sunt sicciores at meliores. At mortariola in quibus catilli formantur, duorum sunt generum, minora scilicet & maiora. In minoribus conficiuntur catilli cinerei, in quibus argentum uel aurum, quod plumbum combibit, purgatur: in maioribus item cinerei, in quibus argentum ab ære & plumbo separatur. Vtra uerò ex orichalco fiunt: at ima sui parte fundum non habent, ut catilli integri ex eis eximi possint. Pistilla quo du plicia sunt, minora scilicet & maiora: utra etiam orichalcea, è quibus inferius eminet tuber rotundum : at id tantummodo in mortariolum impressum format cauam catilli partem. Quæ uerò ipsi contigua est, superficiei mortarioli respondet.

Mortariolum A. Mortariolum inuersum B. Pistillum C. Eius tuber D. Alterum pistillum E.

Hæc hactenus: nunc de uenarum experiendarum præparatione dicam : præparantur autem urendo, torrendo, tundendo, lauando: sed certum uenæ pondus sumere necesse est, ut sciri possit quotam eius partem istiusmodi præparationes consumpserint: uerum uritur durus lapis cum metallo permistus, ut duricie deposita possit tundi & lauari. Durissimus uerò priusquam uritur aceto perfunditur, ut citius igni mollescat: sed lapis mollis primò frangendus est malleo, & in mortario tundendus, at redigendus in puluerem : deinde la