Pagina:Agricola De re metallica.djvu/207

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


auripigmentum, sandaracam à uenis metallicis separat: id habet pares portiones recrementi ferri, tosi albi, salis. Sed postquam tales succi fuerint secre ti, ipsæ uenæ arida uini fece ad eas adiecta excoquuntur. Est quod ab igni tuetur stibium, ne id consumat: et à stibio metalla, quale est quod constat ex paribus portionibus sulfuris, halinitri præparati, salis liquati, atramenti sutorij simul in urina uel lixiuio coctorum, donec nullus odor affletur è sulfure: quod fit trium uel quatuor horarum spacio. Est præterea operæprecium subijcere aliquas alias misturas. Accipito uenæ ut conuenit præparatæ par tès duas, scobis ferri elimatæ partem unam, salis item partem unam: at misceto: deinde ea inijcito in catillum fictilem, & in fornacula locato: ubi igni resoluta confluxerint, massula in fundo catilli residebit. Vel accipito uenæ et ochræ plumbeæ pares portiones, at cum ipsis misceto paucam ferri sco bem elimatam, & inijcito in catillum: tum super ipsam misturam spargito scobem ferri elimatam. Vel accipito uenam in puluerem contritam, eam spargito in catillum: deinde ei inspergito tantundem salis ter aut quater urina madefacti & rursus torrefacti: tum iterum at iterum uenæ puluerem & sa lem: postea catillum operculatum & oblitum imponito in carbones arden tes. Vel accipito uenæ partem unam, globulorum plumbeorum partem unam, uitri Venetiani partem dimidiam, recrementi uitri tantundem. Vel ac cipito uenæ partem unam, globulorum plumbeorum partem unam, salis partem dimidiam, aridæ uini siccæ quartam unius partis, fecis aquarum , quæ aurum ab argento secernunt tantundem. Vel accipito pares portiones uenæ præparatæ, & pulueris in quo item insunt pares portiones minutorum plumbi globulorum, salis liquati, stibij, recrementorum ferri. Vel accipito pares portiones uenæ, in qua inest aurum, atramenti sutorij, fecis uini siccæ, salis. Hactenus de additamentis. In fornaculam autem eo, quo dixi, modo præparatam primo tegulam imponito: deinde prunas super eam conijcito, electos carbunculos: nam ex minus bonis multum fit cineris, qui circum tegulam collectus operationem ignis impedit: tum catillos fictiles forcipe sub tegulam locato, & sub priorem ipsius partem ponito carbonem ardentem, ut catilli citius calefiant: m, cùm plumbum inijciendum fuerit in eos, uel uena, rursus forcipe eximito. Postquam autem catilli excandescentigni, primò per cannam ferream duos pedes longam & capacem digiti cinerem uel carbunculum, si quis in eos inciderit, spiritu difflato & dispergito: quod idem faciendum erit, si cinis uel carbunculus in catillos cinereos in ciderit: deinde plumbeum globulum inijcito forcipe: quod plumbum ubi in fumum uerti, consumi cSperit, ad ipsum addito uenam præparatam in charta inuolutam. Multo autem artifici præstat eam inuoluere in chartam, sic imponere in catillos, quàm æneo cochleari in ipsos infundere. Cùm enim catilli sint parui, si cochleari usus fuerit, non raro aliquam uenæ partem diffundit. Charta uerò cremata carbunculo forcipe prehenso uenam moueto, ut plumbum eam combibat, cum ipso metallum uenæ misceatur: quæ mistio cùm facta fuerit, tunc recrementum partim circum eam ad catillos adhærefcit, nigri annuli speciem quandam gerit: partim innatat plumbo cum auro uel argento permisto: quod mox ab eo auferto. Plumbum autem omni−