no omni argento careat, quale est Villacense. Quod si eiusmodi non fuerit in promptu, seorsum plumbum est experiendum, ut certo sciatur, quantam argenti portionem in se contineat, ut calculis subductis de uena rectè iudicetur: nisi enim tale plumbum fuerit, experimentum erit falsum & fallax. Verùm globuli plumbei hoc modo formantur: forceps est ferrea longa circiter pedem unum: eius chelæ continent ferrum diuisum, quod coniunctum oui figuram exprimit: utrun habet duas partes cauas, quod ferrum diuisum, cùm compressum fuerit superius, ex ipso eminet infundibulum: in quo sunt duo foramina, quorum alterum ad unam partem cauam penetrat, alterum ad alteram. Ita plumbum infusum defluit per foramina, in partes cauas, efficiuntur una effusione globuli duo.
- Forcipis chelæ A. Ferrum oui figuram exprimens B. Infundibulum C.
Nec hoc in loco de diuersa quorundam artificum experiendi ratione reticere debeo: qui primò in catillos inijciunt uenam præparatam, eam coquunt. Deinde addunt plumbum: quæ ratio mihi non probatur: etenim uena isto modo ferruminari solet: quare postea commota non bene, aut admodum tardè cum plumbo miscetur. Quod si catillis eiusmodi fictilibus omne fornaculæ spacium, quod contegit tegula, non compleatur (nam interdum compleri solet, cùm scilicet multarum uenarum, aut multarum unius uenæ partium una experimur) in uacua loca catillos cinereos ponito, ut interea i− gnescant. Quod etsi una hora plerun fit, tamen id ipsum minoribus citius, maioribus tardius contingit: nisi uerò catilli, anteaquam in eos inijciatur metallum, cum plumbo permistum, igniti fuerint, ipsi solent sæpe disrumpi, plumbum semper contremiscere, nonnunquam ex ipsis exilire. Si autem catillus disrumpatur, aut plumbum ex eo exiliat, aliam uenæ partem experi ri oportet: sin plumbum contremiscat, tunc catillus pruna lata ac tenui tega− tur: quam cùm plumbum attigerit, resilit: at sic etiam mistura tandem ipsum exhalat. Quinetiam si in secuda excoctione plumbum, quod in mistura in− est, non consumeretur, sed stabile & sixum permanens tegeretur quadam quasi cute, signum est, quod non satis ardore ignis concaluerit. Aridum igitur lignum tedæ, uel arboris ei consimilis, in misturam imponito, in manu teneto, ut cùm concaluerit, retrahere ab ea possis: tum curato, ut semper calorem satis multum, eum æqualem habeat. Quod si calor misturam non