Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/210

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Verùm plumbum, quod uenæ metallicæ argentum combibit, horæ par tium trium de quatuor spacio ignis consumit in catillo cinereo. Experimen to autem perfecto ex fornacula eximitur tegula, rutro ferreo extrahitur cinis non modo ex latericia et ferrea, sed ex fictili etiam, ne eam deponere de pede opus sit. At ex uena in catillum triangularem coniecta sic conflatur massula, ex qua postea conficitur metallum. Primò in circulum ferreum imponuntur prunæ carbones: deinde catillus triangularis, qui continet uenam, at res quæ eam lifacere at à recremento purgare possunt: tum folle duplicato excitatur ignis, uena tamdiu coquitur, us dum massula in fundo catilli resideat. Duplicem rationem uenarum experiendarum esse demonstrauimus: unam qua in catillo fictili plumbum miscetur cum uena, deinde in cinereo rursus ab eo separatur: alteram, qua excoquitur primo in catillo fictili triangulari, deinde in altero fictili cum plumbo permiscetur, tum in cinereo rursus ab eo separatur. Nunc uideamus utra cui uenæ magis com ueniat: aut si neutra ei conueniat, quonam aliò, alio modo ipsam experiri possimus: sed iure ordimur ab auri uena, ouam utra ratione solemus experiri: etenim si illa diues fuerit, & nobis igni non repugnare uideatur, sed facilè liscere, eius centumpondium, minora pondera intelligimus, unà cum sescuntia uel duabus uncijs plumbi, de maioribus ponderibus loquimur, mistum conijcitur in catillum fictilem, & igni coquuntur us eo dum bene permisceant : quia uerò talis etiam uena interdum excoctioni repugnat, ad eam adijcito parum salis communis torrefacti aut artificiosi: id enim ipsum expugnabit, faciet ne mistura multum recremementum contrahat: sæpius autem ea filo ferreo moueto, ut plumbum undiqua circumeat aurum, id absor beat & expuat purgamenta: quod ubi factum fuerit, misturam eximito & à recrementis purgato: tum eam conijcito in catillum cinereum & coquito, us eò, dum exhalet totum plumbum, auri massula resideat in fundo: sin auri uena igni non facile liscere uisa fuerit, eam urito, & pueri impuberis urina, quæ salem combiberit , restinguito: quod iterum ac sæpius facito: quò enim illam sæpius usseris & restinxeris, eò facilius comminui potest, at citius igni liscit, & quicquid habet recrementi, exsudat. Huius uenæ ustæ, comminutæ , lauatæ partem unam cum alicuius pulueris compositi , qui uenas lifacit, partibus tribus & plumbi partibus sex commisceto : at misturam inijcito in catillum triangularem: quem in circulum ferreum, ad quem follis duplicatis pertinet, imponito: at primùm lento igni coquito, deinde sensim acriori us dum liscat, & aquæ instar fluat. Quod si uena lifacta non fuerit, ad eam plusculum istiusmodi additamenti, cum æqua spumæ argenti fuluæ portione permisti, addito: & filo ferreo candente agitato us ad eum finem dum omnis liscat: tum ex circulo catillum eximito: & massulam , ubi refrixerit, decutito: quam purgatam prius in altero catillo fictili coquito, posterius in cinereo. Aurum deni, quod in catilli fundo resedit, extractum & refrigeratum coticulæ atterito, ut cognoscere possis quota in eo insit argenti portio: aut uenæ auri centumpondium minoris ponderis in catillum triangularem conijcito, & ad eam addito recrementi uitri drachmam maioris ponderis. Quod si excoctioni repugnabit, adijcito fecis uini siccæ & u−