Pagina:Agricola De re metallica.djvu/211

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


stæ dimidiam drachmam. Quod si etiam tum repugnabit, tantundem fecis aceti, aut aquarum, quæ aurum ab argento secernunt, etiam ustæ, at massula in fundo catilli residebit: quam iterum coquito in altero catillo fictili, tertiò in cinereo. Sed utrum pyrites aurum in se contineat necne, anteaquam in fornacula excoquatur, sic cognoscimus. Si ter crematus, ter acri aceto restinctus, non fuerit fractus, nec ei color immutatus, auri particeps est: sed acetum, quo restinguitur, permistum sit, uel cum hominis urina uel cum sale, qui in ipsum coniectus & sæpius agitatus triduo resoluitur: nec pyrites auro caret, qui cùm crematus coticulæ atteritur, eam eodem modo colorat, quo cùm atterebatur crudus, colorabat. Nec auri expers est is, cuius ramentum lo− tura collectum igni coctum facilè liscit, olet parum, pulchrum remanet: sed id ipsum cùm igni coquitur, in carbonem excauatum inijcitur, & altero carbone tegitur. Quinetiam uenam auri, seu potius eius arenam & ramentum lotura, uel puluerem alio modo collectum sine igni experimur: nam eius paulum aqua madefacti & igni sic calfacti, ut odorem incipiat expirare, pars una, argenti uiui partes duæ primò conijciuntur in patinam ligneam, catini modo profundam: & commiscentur : deinde cum pauca urina duarum horarum spacio conteruntur : & quidem pistillo ligneo, donec mistura farinæ ex aqua subactæ instar crassescat: & nec argentum uiuum à ramento lotura collecto, ne ramentum lotura collectum ab argento uiuo dinosci possit. Tum aqua calida uel saltem tepida, in patinam infusa us eo lauatur dum effundatur pu ra: deinde in eandem patinam infunditur frigida, ac mox argentum uiuum, quod aurum omne absorbuit, à reliquo ramento lotura collecto secretum in unum confluit: postea id ab auro hac ratione separatur. Olla tegitur linteo, filorum lini xylini contextu facto, uel aluta tenui: in cuius mediam partem ma nu depressam mistura infunditur: post aluta complicata funiculo incerato ligatur, & argentum uiuum per eam expressum patina excipit. Aurum uerò, quod in aluta resedit, in catillum fictilem effunditur, at ardentibus car bonibus appositis purgatur. Alij spurciciam non eluunt aqua calida, sed ari lixiuio & aceto: eos enim liquores in ollam infundunt, & in eandem ramentum lotura collectum cum argento uiuo permistum conijciunt : mox ollam reponunt in loco tepido, post horas quatuor & uiginti liquores cum spur cicia effundunt, & argentum uiuum eo, quo dixi, modo separant ab auro: deinde in urceum, in terra defossum, hominis urinam infundunt: & urceo im ponunt ollam, cuius fundum habet foramen: in eam aurum inijciunt , & operculo tectam oblinunt: etiam quà cum urceo coniungitur: tum igni coquunt donec rubescat olla. Refrigeratum postremò aurum , si æs in eo inest, cum plumbo excoquunt in catillo cinereo, ut id ipsum æs ab eo separari possit: sin argentum, ab eo aqua, quæ hæc duo secernit metalla, separant. Quidam, cùm aurum secernunt ab argento uiuo, misturam in alutam non infundunt, sed eam inijciunt in uas fictile cucurbitinum, quod in fornacula locatum carbonibus ardentibus sensim calfaciunt: mox operculi foramen bractea ferrea tegunt: quæ humore sudat. Sed quamprimum amplius non sudauerit, eam luto oblinunt: & ad breue tempus coquunt : post operculum de olla remouent : & argentum uiuum, quod ad ipsum adhæret, pede leporino detergentes ad