Pagina:Agricola De re metallica.djvu/212

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


eandem operam reseruant: sed hac ratione argenti uiui plus, illa minus perit. At uena argenti si diues fuerit, quale est argentum rude, sed sæpius sui colo ris uel plumbei, rarius cinereum, nigrum, rubrum, purpureum, luteum, post quam purgatum & calefactum fuerit, eius centumpondium, minus pondus intelligo, in plumbi, in catillo cinereo lifacti, unciam conijcitur & coquitur, us eò, dum mistura exhalet plumbum: sin pauper uel mediocris, primò exiccari debet, deinde comminui, tum ad eius centumpondium plumbi uncia adiungi , & in catillo fictili coqui quoad liscat. Quæ si mox ignis calore liquata non fuerit, ei oportet paucum puluerem primi additamenti compositi inspergere: at si tunc etiam liquata non fuerit, iterum at iterum paucum donec liscat & recrementum exsudet: ut uerò id citius perficia− tur puluis inspersus agitetur filo ferreo: postquam catillus è fornacula fuerit exemptus, temperatura infundatur in foramen lateris cocti: ubi cùm re− frixerit à recremento purgata, inijciatur in catillum cinereum & coquatur, us dum ipsa omne plumbum exhalet. Argenti, quod in catillo remanet, pondus indicat quotam argenti portionem uena in se contineat. Sed æris uenam sine plumbo experimur: nam si cum eo fuerit excocta, æs euolare so let & dissipari: ita talis uena certo pondere primo uritur & acri igni crematur circiter sex aut octo horas. Deinde cùm refrixerit, comminuitur & lauatur: tum ramentum lotura collectum rursus crematur, comminuitur , lauatur, siccatur, expenditur: portio, quam, dum cremaretur & lauaretur, perdidit, reuocatur ad calculos: quod ramentum lotura collectum pro pane, ex ue− na æris conflato, habetur: huius tria centumpondia cum squamæ æris, hali− nitri, uitri Venetiani singulorum totidem centumpondijs commista in catillum triangularem inijcito, eum in circulum ferreum, qui est in foco cami− ni ante follem duplicatum collocatus, imponito: & carbone, ut ne quid in ue− nam excondam incidat, & citius liscat, tegito. Primò autem spiritum folle leniter efflato ut uena sensim igni calescat: deinde ualenter: tum ualentius, donec liscat, & quæ ad eam addita sunt, ignis consumat, at ipsa, quicquid habet recrementi , exsudet: postea catillum extractum refrigerato, ac eo tandem fracto inuenies æs, quod expendito ut scire possis quotam rursus uenæ partem ignis consumpserit. Quidam uenam semel tantummodo cremant, comminuunt , lauant: at istiusmodi ramenti lotura collecti accipiunt tria centumpondia, salis communis , fecis uíni ustæ, recrementi uitri, singulorum centumpondium unum: & ea coquunt in catillo triangulari : qui, ubi refrixerit, inuenitur massula æris puri, si uena eius metalli diues suerit: sin minus, massu− la lapidea, cui æs est immistum: quæ rursus crematur, tunditur, iterum ex− coquitur in altero catillo fictili, adiectis lapidibus facile liscentib. & halinitro: at residet in fundo catilli æris puri massula. Quod si scire uolueris, quota in ipso argenti portio insit, id ad ipsum adiecto plumbo excoquito in catillo cinereo: de quo experimento dicam postea. Qui uerò mox scire cupi unt, quotam argenti portionem uena æris in se contineat, hi eam cremant, comminuunt , lauant, cum ramenti lotura collecti, centumpondio paucam spu− mam argenti suluam commiscent , misturam inijciunt in catillum, m sub tegulam ardentis fornaculæ collocant, ad horæ dimidiæ spacium: ubi cùm